라틴어 문장 검색

Quod si admonitionis quoque sugillationem ingratis remittimus, segniores ad reddenda beneficia faciemus ;
(세네카, 행복론, Liber V 135:1)
quosdam vero sanabiles et qui fieri boni possint, si quid illos momorderit, perire patiemur admonitione sublata, qua et pater filium aliquando correxit et uxor maritum aberrantem ad se reduxit et amicus languentem amici fidem erexit.
(세네카, 행복론, Liber V 135:2)
quae quemadmodum saepe subiecto uno aut altero verbo ad contextum reddendae orationis adducta est, sic ad referendam gratiam admonitione revocanda est.
(세네카, 행복론, Liber V 149:6)
praeter illa, quae a praecipientibus in commune dicuntur, aliqua instillavit ac tradidit, hortando bonam indolem erexit et modo laudibus fecit animum, modo admonitionibus discussit de- sidiam ;
(세네카, 행복론, Liber VI 80:2)
saepe enim opus est malis exactore, etiam bonis admonitione.
(세네카, 행복론, Liber VII 119:1)
Interveniat aliquando admonitio, sed verecunda, quae non poscat nec in ius vocet.
(세네카, 행복론, Liber VII 119:6)
" Male istis improbis et importunis beneficiorum suorum quadriplatoribus eveniat, qui tam bellam rem, admonitionem inter amicos, sustulerunt!
(세네카, 행복론, Liber VII 124:4)
Non est ista admonitio, convicium est ;
(세네카, 행복론, Liber VII 125:3)
Corrigendus est itaque, qui peccat, et admonitione et vi, et molliter et aspere, meliorque tam sibi quam aliis faciendus non sine castigatione, sed sine ira;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 88:1)
" Admonitionem servi in tempus sanius distulit, illo tempore se admonuit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 90:4)
Indignamur aliqua admonitione aut coercitione nos castigatos, cum illo ipso tempore peccemus, quod adicimus malefactis adrogantiam et contumaciam.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 149:5)
porro autem super huiusmodi opusculo tutius conticueramus, contenti versuum felicius quam peritius editorum opinione, de qua mihi iam pridem in portu iudicii publici post lividorum latratuum Scyllas enavigatas sufficientis gloriae ancora sedet, sed si et hisce deliramentis genuinum molarem invidia non fixerit, actutum tibi a nobis volumina numerosiora percopiosis scaturientia sermocinationibus multiplicabuntur, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Constantio suo salutem 4:1)
sed tu, ni fallor, epistulae perosus prolixitatem voluptuosius nunc opusculi ipsius relegendis versibus inmorabere.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio 2 suo salutem 7:1)
cum tu inter ista discessu primorum populariumque statu urbis exinanito ad nova celer veterum Ninivitarum exempla decurristi, ne divinae admonitioni tua quoque desperatio conviciaretur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Mamerto salutem 3:6)
modo tempus est seria legi, seria scribi deque perpetua vita potius quam memoria cogitari nimiumque meminisse nostra post mortem non opuscula sed opera pensanda.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Consentio suo salutem. 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION