라틴어 문장 검색

Pulmone vero icto spirandi difficultas est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장52)
At liene icto sanguis niger a sinistra parte prorumpit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장65)
Cetera intestina icta vel stercus vel odorem eius exhibent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장89)
Sed etiam satis multo sanguine effuso ex eo loco, quo neque nervus neque musculus est, ut puta in fronte vel superiore capitis parte, commodissimum tamen est cucurbitulam admovere a diversa parte, ut illuc sanguinis cursus revocetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장148)
itaque si vehemens vulnus est, cucurbitula admovenda est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장4)
Cognovi tamen medicos, qui a scorpione ictis nihil aliud quam ex bracchio sanguinem miserunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장67)
Non tam ex facili is opitulari est, qui venenum vel in cibo vel in potione sumpserunt, primum quia non protinus sentiunt, ut ab angue icti;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장86)
Si nondum adapertum ulcus, aes, quam maxime calidum quis pati potest, admovendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장138)
Cataplasmata quoque calida subinde mutata proficiunt, sive feni Graeci sive lini sive alia farina ex mulso decocta et recte etiam subinde admoventur spongiae ex aqua calida expressae.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장10)
Sternumenta quoque admota id commode elidunt, aut oriculario clystere aqua vehementer intus conpulsa.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장129)
Id et spongia expressa atque admota fit et subiecto vase oris angusti calida aqua repleto.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 8장2)
tum extrinsecus admovendus per spongiam vapor aquae calidae, inponendumque ceratum ex cyprino exve irino factum, lanaque id conprehendendum, caputque velandum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 9장3)
Quicquid dentibus admotum est, nihilo minus supra maxillas ceratum, quale supra (1) posui, esse debet lana optentum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 9장15)
intrinsecus admovendus sed aliquanto diutius vapor calidus, donec ea suppurunt et per se aperiantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 10장21)
Quod si † duriore id prohibebit extrinsecus admovendus erit spongia vapor calidus, inponendumque ceratum, Si suppuratio se ostendet, diutius eo vapore utendum erit, et continendum ore calidum mulsum, in quo ficus decocta sit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 13장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION