라틴어 문장 검색

Expresserat non adsensionem modo, sed etiam vocem, seniorum praecipue, quibus gravis erat inveterati moris externa mutatio.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 5장 20:2)
Amicorum quoque seniorum quibusdam commeatum dedit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:14)
"optamus, ut marem enitatur, cuius regnum dis adprobantibus sit futurum, quandoque adoleverit."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 6장 6:11)
Patre, adhuc puer, orbatus, sub matris tutela adolevit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.199)
loquaces,si sapiat, vitet, simul atque adoleverit aetas.
(호라티우스의 풍자, 1권, 09장36)
Nunc tibi blandis vidua soror haeret lacertis, nunc illi, cum quibus adolevisti, vernulae aiunt:
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 3:6)
nihil in te Babylonium, nihil confusionis adolescat.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 6:19)
Tuo lacte nutrita est, tuis educata visceribus in tuo adolevit sinu, tu illam sedula pietate servasti:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 14:7)
"Et mirum in modum ille, quem in latitudine pectoris tui paulo ante descripseras, quem in novitate cordis stilo volante signaveras, postquam spolia ex hostibus ceperit, postquam denudaverit principatus et potestates et adfixerit eas cruci, conceptus adolescit et maior effectus sponsam te incipit habere de matre."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:165)
Tunc centum quadraginta quattuor milia in conspectu throni et seniorum tenebunt citharas et cantabunt canticum novum et nemo poterit scire canticum illud, nisi numerus definitus:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 27:24)
Audi fratrem collegio, patrem senio, qui te ab incunabulis fidei usque ad perfectam ducat aetatem et per singulos gradus vivendi praecepta constituens in te ceteros erudiat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 4:11)
in brevi quasi tabella totam eius imaginem amplectar, non nihil, ut spero, ad admirationem principis populi conlaturus, si pariter atque insemel universam magnitudinem eius ostendere Si quis ergo populum Romanum quasi unum hominem consideret totamque eius aetatem percenseat, ut coeperit utque adoleverit, ut quasi ad quandam iuventae frugem pervenerit, ut postea velut consenuerit, quattuor gradus processusque
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 3:2)
Domita subactaque Italia populus Romanus prope quingentensimum annum agens, cum bona fide adolevisset, si quod est robur, si qua iuventas, tum ille vere robustus et iuvenis par orbi terrarum esse coepit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM PRIMUM 1:1)
inde ubi robustis adolevit viribus aetas, consilium quoque maius et auctior est animi vis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 12:3)
Annum agebat tricesimum et octavum, tempus aetatis, si mens sana superesset, vergentis in senium:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION