라틴어 문장 검색

Impetus urget equos, Lis suggerit arma, sagitam Ira ministrat ei.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 2:4)
Esuries armata capit carecta, ministrat Tela Sitis, relique paribus bacchantur in armis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 4:10)
cujus non adulterina auri materies ab ipsius honore degenerans, luce sophistica oculos parallogizans, sed ipsius nobilitas ministrabat [0433B] essentiam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:28)
Illic camelus strumoso corpore deformis, quasi servus emptitius, hominum usibus ministrabat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:147)
In aere vero, velut in urbis medio, coelestis angelorum exercitus ministrans administratione [0444B] vicaria, suam adhibet homini diligentem custodiam;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:43)
» Rex autem ut haec respondit, jussit eosdem legatos ducis honorifice in palatio suo hospitari in loco qui dicitur Pannonia, ubi per dies octo omnia illis necessaria in ipsa regis mensa affluenter ministrata sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 6:5)
Baldewinus hos intuens viros horridos et squalidos, amica affabilitate eos compellat super omnibus quae de eis audierat, et vestibus pretiosis eos adornans de gente et cognatione eorum requirit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 79:5)
Noluit enim, nec praesumpsit in urbe Jerusalem diademate, auro vel gemmis pretiosis exaltari, adornari et in regem promoveri, ubi Dominus Jesus, Rex regum et Dominus dominantium humiliatus et obediens usque ad mortem, pro mundi redemptione spinis horridis et acutis coronatus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 87:4)
Sed et plateae mirificis et variis tapetibus stratae, vici purpureis velis adornati in honorem tam nobilissimae, et thesauris famosissimae matronae, rutilabant, [0703C] sicut decet reges in omni gloria et pompa exaltari.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 28:6)
In fide enim ministrare debes virtutem, ut beatus Petrus in epistolasua secunda ait, dicens:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 38:20)
Vos autem curam omnen subinferentes, ministrare in fide vestra virtutem,in virtute autem scientiam, in scientia autem abstinenciam, in abstinenciaautem pacientiam, in pacientia pietatem, in pietate autem amorem fraternitatiscaritatem.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 39:1)
Et eciam MarcialisCocus dixit, Qui iustis sanctisque viris, Tigille, ministrat, Sumit ubi donat, spargit et accumulat.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 50:4)
Qui plus posse putat, sua quam natura ministrat, Posse suum superans, se minus ipse potest.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 46:1)
Et alius dixit, "Subiectorum statum et condiccionem non dominio, sed iudicioregas, ut propriam domum non possidere, sed pocius ministrare puteris."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 104:3)
Nam diuturna quies vitiis alimenta ministrat.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 31:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION