라틴어 문장 검색

Tum Drances idem infensus, quem gloria Turni obliqua invidia stimulisque agitabat amaris, largus opum et lingua melior, sed frigida bello dextera, consiliis habitus non futilis auctor, seditione potens (genus huic materna superbum nobilitas dabat, incertum de patre ferebat), surgit et his onerat dictis atque aggerat iras:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 13:1)
dixit, et aurata volucrem Threissa sagittam deprompsit pharetra cornuque infensa tetendit et duxit longe, donec curvata coirent inter se capita et manibus iam tangeret aequis, laeva aciem ferri, dextra nervoque papillam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 30:12)
deletas Volscorum acies, cecidisse Camillam, ingruere infensos hostis et Marte secundo omnia corripuisse, metum iam ad moenia ferri.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 32:2)
En omnes et Troes et Arcades hi sunt fatalesque manus, infensa Etruria Turno:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 11:7)
Numidae alii postremos caedere, pars a sinistra ac dextra temptare, infensi adesse atque instare, omnibus locis Romanorum ordines conturbare.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 50장5)
infensi intentique sine tumultu manent, proelium incipitur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 57장5)
sic, sic ferantur et suum infensi invicem
(세네카, Thyestes 105:1)
"infensi semper nobis pacem tibi praestant."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 145)
"namque modo infensos utero mihi contuor enses, nunc planctu livere manus, modo in ubera saevas ire feras;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권56)
ille super dictis infensus amaris prosequitur victos:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권269)
"confer vultum et satiare litanti sanguine venturasque vices et funera belli pande vel infensus vel res miserate tuorum, tunc ego te optata vetitam transmittere Lethen puppe dabo placidumque pia tellure reponam et Stygiis mandabo deis."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권278)
"furit amnis et astris infensus bellare parat - nondum ista licebant nec superis - ;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권160)
namque Proculus Iulius, sollicita civitate desiderio regis et infensa patribus, gravis, ut traditur, quamvis magnae rei auctor, in contionem prodit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 174:2)
cum, si nihil morarentur, infensus ira porro inde abiturus videretur, benigne ab Gabinis excipitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 543:1)
cum rex simul ira infensus periculoque conterritus circumdari ignes minitabundus iuberet nisi expromeret propere quas insidiarum sibi minas per ambages iaceret, en tibi, inquit, ut sentias quam vile corpus sit iis qui magnam gloriam vident, dextramque accenso ad sacrificium foculo inicit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 133:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION