라틴어 문장 검색

Quid pereunt stulto fortes haltere lacerti?
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, XLIX Halteres1)
'crinem' autem 'solutae', ut palmis percussa lacertos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 353)
lacertis carpant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 83)
lacertos genus serpentis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 91)
habet enim certos sui studiosos, qui non tam habitus corporis opimos quam gracilitates consectentur, quos, valetudo modo bona sit, tenuitas ipsa delectat - quamquam in Lysia sunt saepe etiam lacerti, sic uti fieri nihil possit valentius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 64장1)
ista enim flagitia Democriti sive etiam ante Leucippi, esse corpuscula quaedam levia alia aspera, rutunda alia, partim autem angulata et hamata, curvata quaedam et quasi adunca, ex iis effectum esse caelum atque terram nulla cogente natura sed concursu quodam fortuito - hanc tu opinionem C. Vellei usque ad hanc aetatem perduxisti, priusque te quis de omni vitae statu quam de ista auctoritate deiecerit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 66:2)
Qui cum careant omni vitio, non sunt contenti quasi bona valetudine, sed viris lacertos sanguinem quaerunt, quandam etiam suavitatem coloris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 3장 2:4)
re, si quando quid tamquam aliqua fabella narratur, ut olim tu, Crasse, in Memmium, comedisse eum lacertum Largi, cum esset cum eo Tarracinae de amicula rixatus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 240:1)
"lacerat lacertum Largi mordax Memmius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 241:1)
qui cum iam senex esset athletasque se exercentis in curriculo videret, aspexisse lacertos suos dicitur illacrimansque dixisse, at hi quidem mortui iam sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 36:4)
non vero tam isti, quam tu ipse, nugator, neque enim ex te umquam es nobilitatus, sed ex lateribus et lacertis tuis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 36:5)
Qui magis anguibus quam lacertis, quam muribus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 91:2)
' Qui magis anguibus quam lacertis, quam muribus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 91:2)
non enim iis rebus pugna bamus, quibus valere poteramus, consilio, auctoritate, causa, quae erant in nobis superiora, sed lacertis et viribus, quibus pares non eramus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 7 3:6)
ferre plus dimidiati mensis cibaria, ferre, si quid ad usum velint, ferre vallum (nam scutum gladium galeam in onere nostri milites non plus numerant quam umeros lacertos manus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 37:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION