라틴어 문장 검색

Si ualidioribus etiamnum remediis opus est, ad eas compositiones ueniendum est, quae uehementius adurunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 14:3)
Si sub his nihil proficitur, ferro locus aduri debet, diligenter neruis, si qui apparent, ante contectis.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 15:4)
Adustum uel medicamentis uel ferro corpus primum purgandum, deinde implendum esse apparere cuilibet ex prioribus potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 15:5)
Si nondum adapertum ulcus, aes, quam maxime calidum quis pati potest, admouendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 23:1)
Adurentibus quoque quidam utuntur, quae exedunt crustaque eum locum astringant;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 25:2)
Qui ubi adapertus est, et exit pus, apparet pars carnis in pus uersa, pars corrupta subalbida, subrubra, quem uentriculum quidam furunculi nominant.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 26:2)
Sed ut haec maximi effectus sunt, sic, cui ista non adsunt, facile tamen est callum quibuslibet adurentibus medicamentis erodere:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 44:3)
Cetera uero genera medicamentis adurenda sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 55:2)
et cum adaperta est, reperitur intus exulceratio muccosa, colore umori suo similis.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 58:4)
Sed nihil melius est quam nouacula cottidie radere, quia, cum paulatim summa pellicula excisa est, adaperiuntur pilorum radiculae;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 4장 3:4)
Sanguinem ex fronte uel naribus mittere, in temporibus uenas adurere, gargarizando pituitam euocare, subfumigare, oculos acribus medicamentis inunguere expedit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 64:4)
Has curare oportet medicamentis adurentibus, sub quibus ex toto consumuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 8장 5:2)
Si iam crustas habent, quales in adustis esse consuerunt, adhibendae sunt hae conpositiones, quas Graeci antheras nominant:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 11장 2:1)
Ac si lenia medicamenta in eo parum proficiunt, adhibenda sunt ea, quae adurendo crustas ulceribus inducant.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 11장 6:2)
Si nihil medicamenta proficient, ulcera erunt adurenda.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 15장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION