라틴어 문장 검색

— Potest autem adurentibus medicamentis curari, quibus summa cutis cum subiecta tunica exestur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 13장5)
deinde partem superiorem aut medicamentis aut ferro adurere, donec emoriatur, atque ut cetera usta ulcus nutrire.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 14장44)
quidam cute primum adusta, deinde interiore abdomine inciso, quia, quod per ignem divisum est, minus celeriter coit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 15장7)
Ferramentum autem demittitur, magna cura habita, ne qua vena incidatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 15장8)
deinde eam ferramento, quod a similitudine corvum vocant, incidere sic, ut intrare duo digiti, index et medius, possint.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장43)
si plus est, sinere oportet dependere, quantum ex utero prolapsum est, idque adurentibus medicamentis inlinere, donec emoriatur et excidat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 21장5)
Eum, si fieri potest, oportet evellere vel oriculario specillo vel eo ferramento, quo in sectione calculus protrahitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장13)
Meges quoniam is infirmior est potestque in aliqua prominentia incidere, incisoque super illa corpore qua cavum subest, non secare, sed relinquere quod iterum incidi necesse sit, ferramentum fecit rectum, in summa parte labrosum, in ima semicirculatum acutumque.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장82)
tum ferramentum adhibetur crassitudinis modicae, prima parte tenui sed retusa;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장98)
quod admotum calculo ex altera parte ictu eum findit, magna cura habita, ne aut ad ipsam vesicam ferramentum perveniat, aut calculi fractura ne quid incidat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장99)
— Igitur vena omnis, quae noxia est, aut adusta tabescit aut manu eximitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 31장3)
Si recta est, si quamvis transversa tamen simplex, si modica est, ea melius aduritur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 31장4)
Adurendi ratio haec est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 31장6)
et tum superinponitur medicamentum, quo adusta sanantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 31장10)
Qui radit haec, audacter inprimere ferramentum debet, ut et agat aliquid et maturius desinat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 2장13)

SEARCH

MENU NAVIGATION