라틴어 문장 검색

Vix hanc legationem dux accepit, et ecce quidam advenae de terra Francorum occulte in castris duci adfuerunt, qui plurimum eum monuerunt, ut caveret versutias et venenatas vestes ipsius imperatoris ac verba dolosa, et nequaquam ad eum intraret aliqua blanda promissione, sed extra muros sedens omnia quae sibi [0416A] offerret secure susciperet.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 18:6)
Dux igitur, sic praemonitus ab advenis et Graecorum deceptiones edoctus, ad imperatorem minime introivit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 18:7)
Quod dux [0416D] omnino renuit, praemonitus ab advenis civibus de versutia illius, sed viros egregios direxit illi nuntios, Cunonem comitem de Monte acuto, Baldewinum de Burg, et Godefridum de Ascha, qui excusarent eum, et in hunc modum loquerentur:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 22:5)
Perducti vero peregrini et novi advenae Christi, illic in templo Dominici sepulcri vota sua Domino reddentes, cum gaudio magno sinc aliquo obstaculo Joppen reversi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 4:2)
Locatis itaque imperatoris tentoriis in praefatis locis et campis, qui itinere diei unius distant a regione Dyrrhachii, milites imperatoris, non solum advenae Galli, qui conventione solidorum imperatori militabant, sed et Turcopoli, Comanitae et Pincenarii, ad decem millia conglobati, armati et [0671B] loricati in lancea et sagitta, Boemundum et suos in castris aggredi statuerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 82:2)
militibus quoque domesticis et advenis, et cunctis, qui sibi in auxilio militari servierant in conventione solidorum, byzantios, aurum, argentum et ostra plurima largitus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 46:5)
Advena ego sum apud te in terra et peregrinus, sicut omnes patres mei (Ps. XXXVIII, 13).
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 2장 4:13)
Tum de horto mentis, ac fructibus, quibus pascatur Verbum, disputat.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 1:3)
Ideoque haec anima habens gratiam suorum uberum ingreditur in hortos, et inveniens illic sponsum sedentem et disputantem cum amicis ait:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 3:18)
Qui sedes in hortis, vocem tuam insinua mihi (Ibid.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 3:19)
In hunc introisse animam, quam Venerem nuncupat, ut se abundantia et divitiis hujus horti repleret, in quo repletus potu jaceret porus, qui nectar effunderet.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 4:3)
Hoc igitur ex libro Canticorum composuit, eo quod anima Deo adhaerens in hortum mentis ingressa sit, in quo esset abundantia diversarum virtutum, floresque sermonum.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 4:4)
II, 8), et ligna caetera, abundantiam virtutum putaverit transferendam, et in horto mentis esse plantandam?
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 4:6)
Quem in Canticis canticorum Salomon hortum animae significavit, vel ipsam animam.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 4:7)
Exsurge, aquilo, et veni, auster, perfla hortum meum, et defluant unguenta mea.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 4:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION