라틴어 문장 검색

sed et Hesebon cum suburbanis eius, et Iazer cum suburbanis suis.
헤스본과 그 목초지, 야제르와 그 목초지가 돌아갔다. (불가타 성경, 역대기 상권, 6장66)
Advenam non opprimes neque affliges eum; advenae enim et ipsi fuistis in terra Aegypti.
‘너희는 이방인을 억압하거나 학대해서는 안 된다. 너희도 이집트 땅에서 이방인이었다. (불가타 성경, 탈출기, 22장20)
Dederunt ergo eis urbem ad confugiendum: Sichem cum suburbanis suis in monte Ephraim et Gazer cum suburbanis suis,
그들은 도피 성읍들을 받았는데, 에프라임 산악 지방의 스켐과 그 목초지, 게제르와 그 목초지, (불가타 성경, 역대기 상권, 6장52)
Iether quoque et Esthemo cum suburbanis eius, sed et Helon et Dabir cum suburbanis suis,
힐레즈와 그 목초지, 드비르와 그 목초지, (불가타 성경, 역대기 상권, 6장43)
Peregrinus quoque et advena, si fuerint apud vos, facient Pascha Domino iuxta praecepta et iustificationes eius; praeceptum idem erit apud vos tam advenae quam indigenae ".
너희와 함께 사는 이방인이 주님을 위한 파스카 축제를 지내고자 하면, 파스카 규정과 법규에 따라 지내야 한다. 이방인이든 본토인이든 너희에게 규정은 한 가지뿐이다.’” (불가타 성경, 민수기, 9장14)
His igitur rationibus invitati, multi philosophorum reliquerunt frequentias urbium et ortulos suburbanos, ubi ager irriguus et arborum come et susurrus avium, fontis speculum, rivus murmurans, et multe oculorum auriumque illecebre, ne per luxum et habundantiam copiarum anime fortitudo mollesceret et eius pudicitia stupraretur.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 5:12)
Ecce barbarus advena districto ense veteribus nostri regni colonis imminet, et quondam felix indigena suspirando gemens tacet.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 10:4)
Aspicis ut toto excitus venit advena mundo Bellorum invisens sedem, et confusa ruinis
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 2:4)
Non eius roseos color incolit aduena uultus, Sed color indigena regnat nec purpura uultus Secum furtiui patitur fermenta coloris.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:6)
Vestes non a nativo colore materiae appositivi coloris adulteratione degeneris, suburbanae materiae vulgaritatem artificiosae operationis defendebant subsidio.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 78:7)
Transactis abhinc sex diebus, nuntius quidam de villa advenarum Francorum Petro celeriter mittitur, qui hanc minarum certam legationem illi indicaret, dicens:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 18:3)
Statimque ex praecepto ducis omnis terra illa in praedam data est peregrinis et advenis militibus, qui per dies octo illic moram facientes, totam regionem illam depopulati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 16:10)
Vix hanc legationem dux accepit, et ecce quidam advenae de terra Francorum occulte in castris duci adfuerunt, qui plurimum eum monuerunt, ut caveret versutias et venenatas vestes ipsius imperatoris ac verba dolosa, et nequaquam ad eum intraret aliqua blanda promissione, sed extra muros sedens omnia quae sibi [0416A] offerret secure susciperet.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 18:6)
Dux igitur, sic praemonitus ab advenis et Graecorum deceptiones edoctus, ad imperatorem minime introivit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 18:7)
Quod dux [0416D] omnino renuit, praemonitus ab advenis civibus de versutia illius, sed viros egregios direxit illi nuntios, Cunonem comitem de Monte acuto, Baldewinum de Burg, et Godefridum de Ascha, qui excusarent eum, et in hunc modum loquerentur:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 22:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION