라틴어 문장 검색

Unde amne transito miliario septimo disparata, Diacira invaditur civitas, habitatoribus vacua, frumento et salibus nitidis plena, in qua templum alti culminis arci vidimus superpositum, qua incensa caesisque mulieribus paucis, quae repertae sunt, traiecto fonte scatenti bitumine, Ozogardana occupavimus oppidum, quod formidine advenientis exercitus itidem deseruere cultores.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 2장 3:2)
Quod cum acri metu territi duces, concordi precatu fieri prohibere temptarent, neque destinationem flecterent principis, sublato vexillo, ut iussum est, evolant e conspectu quinque subito naves, et cum ripas iam adventarent, facibus et omni materia, qua alitur ignis, petitae assiduis iactibus, cum militibus iam conflagrassent, ni veloci vigore pectoris excitus imperator, signum sibi datum nostros quod margines iam tenerent (ut mandatum est), erexisse proclamans, classem omnem properare citis remigiis adegisset.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 6장 5:1)
Abunde ratus post haec prosperitates similis adventare, complures hostias Marti parabat ultori, et ex tauris pulcherrimis decem ad hoc perductis, nondum aris admoti, voluntate sua novem procubuere tristissimi, decimus vero, qui diffractis vinculis lapsus aegre reductus est, mactatus ominosa signa monstravit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 6장 17:1)
Insultantesque nobis longius Persae, nunc de industria se diffundebant, aliquotiens confertius resistentes, ut procul conspicantibus viderentur advenisse iam regis auxilia, ideoque eos aestimaremus erupisse ad audaces excursus, et insolita temptamenta.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 7장 7:2)
Quidam arbitrabantur, Arsacen ac duces adventare iam nostros, rumoribus percitos, quod imperator Ctesiphonta magnis viribus oppugnaret, non nulli Persas nobis viantibus incubuisse firmabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 8장 6:1)
Advenit, o socii, nunc abeundi tempus e vita impendio tempestivum, quam reposcenti naturae, ut debitor bonae fidei redditurus, exulto, non (ut quidam opinantur) afflictus et maerens, philosophorum sententia generali perdoctus, quantum corpore sit beatior animus, et contemplans, quotiens condicio melior a deteriore secernitur, laetandum esse potius quam dolendum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 3장 14:2)
Verum cum incurvus ille visus et longior adventaret, suspicati quod acciderat, in lacrimas effusi sunt omnes, et luctum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 5장 6:3)
Ausi denique inter haec equitum cunei, porta perrupta praetoria, prope ipsum tabernaculum principis advenire, occisis multis suorum et vulneratis, vi repulsi sunt magna.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 6장 7:1)
Cumque hinc Kalendis Iuliis stadiis triginta confectis, civitatem nomine Duram adventaremus, fatigatis iumentis, vectores eorum novissimi pedibus incedentes, a Saracena multitudine circumsaepti, protinus interissent, ni expeditiores turmae nostrorum opem laborantibus attulissent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 6장 9:1)
His ita tristibus laetum aliud addebatur, missos a Iovino milites adventare, quos capita scholarum ordo castrensis appellat, nuntiantes aequo animo Ioviani imperium amplecti exercitum Gallicanum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 10장 8:1)
Cumque multorum taedio quos votorum inanitas cruciabat, tandem finita nocte lux advenisset, in unum quaesito milite omni, progressus Valentinianus in campum, permissusque tribunal ascendere celsius structum, comitiorum specie, voluntate praesentium secundissima, ut vir serius rector pronuntiatur .
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 2장 2:1)
Acta igitur tranquillius hieme, concordissimi principes, unus nuncupatione praelatus, alter honori specie tenus adiunctus, percursis Thraciis Naessum advenerunt, ubi in suburbano, quod appellatum Mediana, a civitate tertio lapide disparatur, quasi mox separandi, partiti sunt comites.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 5장 1:1)
Cum itaque tribunal idem escendisset Procopius, et cunctis stupore defixis, timeret silentium triste, procliviorem viam ad mortem (ut sperabat), existimans advenisse, per artus tremore diffuse, implicatior ad loquendum, diu tacitus stetit;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 6장 18:1)
His iam propinquantibus, ipse Procopius a Nicaea regressus, quo nuper advenerat, cum Divitensibus desertorumque plebe promiscua, quam dierum brevi spatio congregarat, acceleravit, qui locus Sangario alluitur flumine.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 7장 14:1)
Unde cum Ancyram Valens citis itineribus revertisset, comperissetque Lupicinum ab Oriente cum catervis adventare, non contemnendis, spe prosperorum erectior, Arintheum lectissimum ducem occursurum hostibus misit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 8장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION