라틴어 문장 검색

" Si quem habes hostem aut rerum insidiatorem, mitte eum illuc et flagellatum eum recipies, si tamen evaserit, eo quod in loco sit vere Dei quaedam virtus;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장38)
benefactoremque civitatis et curatorem gentis suae et aemulatorem legum audebat insidiatorem rerum dicere.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장2)
Menelaus autem propter eorum, qui in potentia erant, avaritiam permanebat in potestate, crescens in malitia magnus civium insidiator constitutus.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장50)
Cum autem Maccabaeo nuntiatum esset quod factum est, principibus populi congregatis accusavit quod pecunia fratres vendidissent, adversariis eorum dimissis.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장21)
super crepidinem contra altare provoluti rogabant, ut sibi propitius factus inimicis eorum esset inimicus et adversariis adversaretur, sicut lex declarat.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장26)
Sed, cum vehemens pugna esset, apparuerunt adversariis de caelo viri quinque in equis, frenis aureis decori, et ducatum Iudaeis praestantes;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장29)
ex quibus duo Maccabaeum medium accipientes suisque armis protegentes incolumem conservabant, in adversarios autem tela et fulmina iaciebant, ex quo caecitate confusi evolaverunt repleti perturbatione.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장30)
Simon vero frater Iudae commiserat cum Nicanore, sed lente ob repentinum adversariorum silentium victus evaserat.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장17)
Alcimus autem, videns mutuam illorum benevolentiam et factas conventiones, accipiens venit ad Demetrium et dicebat Nicanorem aliena sentire a rebus; Iudam enim regni insidiatorem socium sibi designavit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장26)
" Accipe sanctum gladium munus a Deo, in quo confringes adversarios ".
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 15장16)
Insidiator occultus subripuisse fraudibus gaudet:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 2:13)
Nihilo tamen minus in navibus remiges militesque continere et nullam praetermittere occasionem profectionis, cum praesertim ab incolis eius provinciae nuntiarentur adversariorum copiae:
(카이사르, 아프리카 전기 1:7)
Postquam Hadrumetum accessit, ubi praesidium erat adversariorum cui praeerat C.
(카이사르, 아프리카 전기 3:1)
Sallustium Crispum praetorem ad Cercinam insulam versus quam adversarii tenebant, cum parte navium ire iubet, quod ibi magnum numerum frumenti esse audiebat.
(카이사르, 아프리카 전기 8:4)
Ex eo est cognitum Caesaris consilium, illum cum classe navibus onerariis quae deerrassent, subsidio ire clam hostibus voluisse, ne casu imprudentes suae naves in classem adversariorum inciderent, neque eam rem eos voluisse scire qui in praesidiis relicti sui milites fuissent, uti nihil propter suorum paucitatum et hostium multitudinem metu deficerent.
(카이사르, 아프리카 전기 11:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION