라틴어 문장 검색

Illa, quae arebat siti, Simul cognovit vocem laudari suam, Cupide advolavit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Cicada et noctua.10)
Non moratus ultra proripit se effusoque cursu periculo aufertur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 11:1)
' Nec mora, desiluit tunica velata soluta - Et decuit nudos proripuisse pedes!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 755)
Adspicit Alphenor laniataque pectora plangens advolat, ut gelidos complexibus adlevet artus, inque pio cadit officio:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 20:12)
Quae dum Lucifero genitus miracula narrat de consorte suo, cursu festinus anhelo advolat armenti custos Phoceus Onetor et "Peleu, Peleu!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 42:1)
nec satis est nymphae flere et lacerare capillos et dare plangorem (facit et tamen omnia) seque proripit ac Latios errat vesana per agros.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 50:3)
cum minime credas, ut aves, densissimus hostis advolat, et praedam vix bene visus agit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 109)
sed cum tenderet ad superna palmas expertumque sibi Deum rogaret clausus iugiter indigensque victus, iussus nuntius advolare terris, qui pastum famulo daret probato, raptim desilit obsequente mundo.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post cibum17)
alter se proripit, altera mussat, ille gradum celerat fugiens, contra illa renutat.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1209)
haec ille sese ad munera gradu citato proripit ipsosque pernix gaudio poenae ministros praevenit.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.67)
hos cum defugeret vaporus ardor, orant ut celer ignis advolaret et finem daret anxiis periclis.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Beatissimorum Martyrum Fructuosi Episcopi Ecclesiae Tarraconensis, et Augurii et Eulogii Diaconorum.58)
Aeneas, "Quo deinde ruis, quo proripis?"
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 28:15)
utque leo, specula cum vidit ab alta stare procul campis meditantem in proelia taurum, advolat:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 21:14)
Nec iam fama mali tanti, sed certior auctor advolat Aeneae, tenui discrimine leti esse suos, versis tempus succurrere Teucris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 22:1)
Advolat Aeneas vaginaque eripit ensem et super haec:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 35:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION