라틴어 문장 검색

Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum adsimili lateris flexura praedita nostri, dextera ea propter nobis simulacra remittunt, aut quia de speculo in speculum transfertur imago, inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod circum agitur, cum venit, imago propterea quod flexa figura docet speculi convertier ad nos.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 12:4)
Thyas, ubi audito stimulant trieterica Baccho Orgia, nocturnusque vocat clamore Cithaeron, et:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 16:1)
Mox ubi se saevae stimulavit verbere caudae Erexitque iubas, vasto et grave murmur hiatu Infremuit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:32)
Qui stimulante metu fati praenoscere cursus, Impatiensque morae, venturisque omnibus aeger, Non tripodas Deli, non Pythia consulit antra, Nec quaesisse libet, primis quid frugibus altrix Aere Iovis Dodona sonet, quis noscere fibra Fata queat, quis prodat aves, quis fulgura coeli Servet, et Assyria scrutetur sidera cura, Aut si quid tacitum, sed fas, erat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 4:4)
Quacumque vagatur, Sanguineum veluti quatiens Bellone flagellum, Bistonas aut Mavors agitans, si verbere saevo Palladia stimulet turbatos aegide currus, Nox ingens scelerum, et caedes oriuntur, et instar Immensae vocis gemitus, et pondere lapsi Pectoris arma sonant, confractique ensibus enses.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 6:5)
Quamquam non ulli plus regia, Magne, vacabit Saevitia stimulante Venus, titulisque virorum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 4:50)
quocumque vocatur, Advolat, atque ingens meritum maiusque salute Contulit, in letum vires:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 9:38)
Hermes Martia saeculi voluptas, Hermes omnibus eruditus armis, Hermes et gladiator et magister, Hermes turba sui tremorque ludi, Hermes, quem timet Helius, sed unum, Hermes, cui cadit Advolans, sed uni, Hermes vincere nec ferire doctus, Hermes subpositicius sibi ipse, Hermes divitiae locariorum, Hermes cura laborque ludiarum, Hermes belligera superbus hasta, Hermes aequoreo minax tridente, Hermes casside languida timendus, Hermes gloria Martis universi, Hermes omnia solus et ter unus.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXIV1)
agitatus stimulatus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3317)
ecce iterum stimulat phantasia est ad sociorum terrorem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5761)
utque leo advolat, talis est Turni imago venientis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 4543)
advolat Aeneas multi haec nolunt distingui, quasi simul fiant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 8961)
dividit enim furia armenta, cum ab eo stimulantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1489)
eam sibi cibum quaerere advolantem ad eas avis quae se in mari mergerent, quae cum emersissent piscemque cepissent usque eo premere earum capita mordicus, dum illae captum amitterent, in quod ipsa invaderet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 124:8)
neque vero quisquam potest hostis advolare terra, quin eum non modo esse, sed etiam quis et unde sit, scire possimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 9:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION