라틴어 문장 검색

Altera autem die Tankradus spoliis et armis inimicorum acceptis et divisis, in gloria magna et laetitia victoriae Antiochiam reversus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 94:14)
Deinde transacto biduo, rex cum praeda sua, quae sibi in tertiam partem divisionis contigerat, Jerusalem ascendit, cui in jucunditate et laetitia universi Christianorum peregrini et cives occurrerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 60:3)
Rex vero et sui camelos triginta tres, equos sexaginta octo, cum praeda et tentoriis multis Jerusalem abduxerunt in laetitia et exsultatione super hac victoria jucundati.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 66:5)
et Baldewinus in civitate Rohas, praeteritorum immemor malorum, in laetitia et exsultatione ingressus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 74:7)
- Populus Christianus de reditu regis laetitia perfunditur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 101:2)
Et ecce, rege ab obsidione regresso, et Acrae in [0675A] gloria et laetitia suscepto, Turci a Damasco cum nimio apparatu equitum ante portas et moenia Sagittae adfuerunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 104:1)
et oscula ad invicem dantes, noctem illam in laetitia magna pariter deduxerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 10:3)
Quos Christiani insequentes, ducentos peremerunt, equos et spolia multa eum captivis multis Jerusalem abducentes in laetitia et victoria inopinata.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 56:7)
[0696C] Hoc in anno Boemundus avunculus Tankradi, aegritudine correptus, vita discessit apud Bare civitatem, ad ecclesiam B. Nicolai catholice sepultus, tempore quo Henricus V rex, imperator IV, Romae plurimos sibi resistentes hostili impetu in ore gladii crudeliter edomuit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 96:1)
Jam enim antea tam valida illius aegritudine divulgata, navales exercitus Babyloniorum, qui Sur applicuerant, ut [0709A] in ipsius regis morte civitates Christianorum oppugnarent, nunc illius salute et sanitatis reparatione audita, sine aliqua mora viam aquarum in regionem suam remensi, absque ullius contradictione discesserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 46:8)
Unctus autem Baldewinus et consecratus in regem, et in sanctae resurrectionis die praeclara honoratus, honorifice est exaltatus in laetitia, his diebus sacris jucundatus, et justitiam Dei in omnibus devotissime operatus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 60:6)
Quo audito, et morte [0715C] Godefridi dilectissimi militis agnita, concussum est cor illius dolore vehementi, et vultus ejus ab omni hilaritate decidit, ac universorum corda, qui his paschalibus feriis laetitia affluebant, in luctum et gemitum per omnes vicos et plateas civitatis Ptolemaidis commutata sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 64:2)
"Cor sapientiumest ubi tristitia, et cor stultorum ubi lætitia.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 9:39)
Hijs taliterordinatis, omnes hinc inde cum lætitia et gaudio recesserunt.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 305:9)
Et ita utraque pars cum gaudio et lætitia recesserunt.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 321:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION