라틴어 문장 검색

quidam militum iuxta rogum interfecere se, non noxa neque ob metum, sed aemulatione decoris et caritate principis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 49장13)
inrisere plerique impudentiam aemulationis;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 91장10)
nobis super insitam levitatem et prodito Galba vilem mox fidem aemulatione etiam invidiaque, ne ab aliis apud Vitellium anteirentur, pervertisse ipsum Vitellium videntur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 101장2)
ille infensus Blaeso aemulatione prava, quod eum omni dedecore maculosum egregia fama anteibat, cubiculum imperatoris reserat, filium eius sinu complexus et genibus accidens.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 38장7)
sed Valens ne in tanto quidem discrimine infamia caruit, quo minus rapere inlicitas voluptates adulteriisque ac stupris polluere hospitum domus crederetur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 41장3)
a quibus municipia coloniaeque impulsae, praecipuo Puteolanorum in Vespasianum studio, contra Capua Vitellio fida, municipalem aemulationem bellis civilibus miscebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 57장4)
erectus Samnis Paelignusque et Marsi aemulatione quod Campania praevenisset, ut in novo obsequio, ad cuncta belli munia acres erant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 59장2)
sed erant qui occultis suspicionibus incesserent, tamquam invidia et aemulatione fortunam fratris moraretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 65장2)
ferebant plerique etiam paci consultum dirempta aemulatione inter duos, quorum alter se fratrem imperatoris, alter consortem imperii cogitaret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 75장9)
Alfenus Varus ignaviae infamiaeque suae superfuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 11장11)
medium omne tempus per varias curas egere, ignavissimus quisque caesorum apud Vetera exemplo paventes, melior pars rubore et infamia:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 62장2)
deterruit plerosque provinciarum aemulatio:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 69장4)
Cerialis metu infamiae, si licentia saevitiaque imbuere militem crederetur, pressit iras:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 72장9)
Domitianus sperni a senioribus iuventam suam cernens modica quoque et usurpata antea munia imperii omittebat, simplicitatis ac modestiae imagine in altitudinem conditus studiumque litterarum et amorem carminum simulans, quo velaret animum et fratris aemulationi subduceret, cuius disparem mitioremque naturam contra interpretabatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 86장6)
et paucos post dies, quamquam periculum captivitatis evasisset, infamiam non vitavit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 21장13)

SEARCH

MENU NAVIGATION