라틴어 문장 검색

nam sive aqua inter cutem quem implevit, sive in magno abscessu multum puris coit, simul id omne effudisse aeque mortiferum est, ac si quis sani corporis vulnere factus exsanguis est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장98)
Aeque magnum malum est, ubi torpor atque prurigo pervagantur, modo per totum caput, modo in parte, aut sensus alicuius ibi quasi frigoris est, eaque ad summam quoque linguam perveniunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장123)
Difficilis aeque curatio est in eadem aetate, ubi umerorum dolor vel ad manus pervenit vel ad scapulas tendit torporemque est dolorem creat, neque bilis vomitu levatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장126)
Illud magis fieri solet, ut aeque niger adsidue ac primo die profluat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장75)
altera cornea parte aeque patens altera foramen habet exiguum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 11장3)
Cornea corpori per se inponitur, deinde, ubi ea parte, qua exiguum foramen est, ore spiritus adductus est, superque cera cavum id clausum est, aeque inhaerescit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 11장5)
Ideoque ubi sanguinem mitti opus est, si incisa vena praeceps periculum est, aut si in parte corporis etiamnum vitium est, huc potius confugiendum est, cum eo tamen, ut sciamus hic ut nullum periculum, ita levius praesidium esse, nec posse vehementi malo nisi aeque vehemens auxilium succurrere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 11장15)
Altera res est, cui credimus, calor, aeque fallax:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장19)
Idem faciendum est, si proximo quoque circuitu aeque accessit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 12장13)
Si nihilo minus horror perruperit, multo oleo calefacto inter ipsa vestimenta perfundatur, cui aeque ex calfacientibus aliquid sit adiectum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 12장21)
et si postea febris accessit, aeque perfricari, vinum copiosius bibere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 15장14)
non tamen aeque pestiferum est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장7)
24 Aeque notus est morbus, quem interdum arquatum interdum regium nominant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 24장1)
Tremor autem nervorum aeque vomitu medicamentisque urinam moventibus intenditur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장44)
7 Ut hoc autem morbi genus circa totam cervicem, sic alterum aeque pestiferum acutumque in faucibus esse consuevit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 7장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION