라틴어 문장 검색

ubi inter plurimos gentis Anglorum, uel interemtos gladio, uel seruitio addictos, uel de terra Pictorum fuga lapsos, etiam reuerentissimus uir Domini Trumuini, qui in eos episcopatum acceperat, recessit cum suis, qui erant in monasterio Aebbercurnig, posito quidem in regione Anglorum, sed in uicinia freti, quod Anglorum terras Pictorumque disterminat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIV [XXVI]. 1:11)
Venti temeraria uota, aeriae et nubes diripienda ferant.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 616)
Nam modo fulgentem Tyrio subtegmine uestem indueras oriente die duce fertilis anni, splendidior liquidis cum Sol caput extulit undis et fera discordes tenuerunt flamina uenti, curua nec adsuetos egerunt flumina cursus, quin rapidum placidis etiam mare constitit undis, ulla nec aerias uolucris perlabitur auras nec quadrupes densas depascitur aspera siluas, quin largita tuis sunt muta silentia uotis.
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae35)
aeriae grues aut aerii coloris, aut altum volantes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3751)
et ex quinque operimentis quibus Achillis clipeus munitus est, quod factum ex auro est summum sit an medium, et praeterea quibus urbibus regionibusque vocabula iam mutata sint, quod Boeotia ante appellata fuerit Aonia, quod Aegyptus Aeria, quod Creta quoque eodem nomine Aeria dicta sit, quod Attice ̓Ακτή, quod Corinthus Ephyre, quod Macedonia ̓Ημαθία, quod Thessalia Αἱμονία, quod Tyros Sarra, quod Thracia ante Sithonia dicta sit, quod Paestum Ποσειδώνιον.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, VI 5:4)
restat ut aeriam fingas ab origine gentem, aërios proceres, Levi, Iudam, Simeonem, aërium David, magnorum corpora regum aëria, atque ipsam fecundae virginis alvum aëre fallaci nebulisque et nube tumentem;
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3337)

SEARCH

MENU NAVIGATION