라틴어 문장 검색

mirum inde dictu, tertio die tantum maris emensi Alexandriam adpelluntur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 84장11)
et continuum sex dierum iter emensi septimo pulsis cultoribus obtinuere terras, in quis urbs et templum dicata.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 3장7)
Compitales Lares ornari bis anno instituit uernis floribus et aestiuis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 31장 4:3)
neque tamen umquam plures quam tres cohortes in urbe esse passus est easque sine castris, reliquas in hiberna et aestiua circa finitima oppida dimittere assuerat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 49장 1:2)
Ordinem aestiuorum tuorum ego uero < . . . >, mi Tiberi, et inter tot rerum difficultates και` τοσαύτην ἀποθυμ[ε]ίαν τῶν στρατευομένων non potuisse quemquam prudentius gerere se quam tu gesseris, existimo.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 21장 5:1)
ac post praeturam confestim inito consulatu atque expeditione repetita supremum diem morbo obiit in aestiuis castris, quae ex eo Scelerata sunt appellata.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 1장 3:2)
Rerum actum diuisum antea in hibernos aestiuosque menses coniunxit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 23장 1:1)
Epulas a medio die ad mediam noctem protrahebat, refotus saepius calidis piscinis ac tempore aestiuo niuatis;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 27장 2:1)
et tamen non defuerunt qui per longum tempus uernis aestiuisque floribus tumulum eius ornarent ac modo imagines praetextatas in rostris proferrent, modo edicta quasi uiuentis et breui magno inimicorum malo reuersuri.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 57장 1:2)
illos terrarum orbis liberatores emensosque olim Herculis et Liberi patris terminos non Persis modo, sed etiam omnibus gentibus iuposituros iugum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 10장 5:1)
Equidem hac continentia animi si ad ultimum vitae perseverare potuisset, feliciorem fuisse crederem, quam visus est esse, cum Liberi Patris imitaretur triumphum usque ab Hellesponto ad Oceanum omnes gentes victoria emensus.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 12장 22:1)
Caeli fulgor tempore aestivo ardenti similis internitens ignis praebuit speciem, flammasque ex Darei castris splendere velut inlati temere praesidiis credebant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 12장 16:3)
Emensis tot terras in spem victoriae, de qua dimicandum foret, hoc unum superesse discrimen.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 14장 1:2)
Tot terrarum spatia emensis, tot amnibus montibusque post tergum obiectis iter in patriam ad penates manu esse faciendum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 14장 7:4)
Ipse ingens spatium fuga emensus media fere nocte Arbela pervenit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 16장 11:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION