라틴어 문장 검색

Ex alticinctis unus atriensibus, Cui tunica ab umeris linteo Pelusio Erat destricta, cirris dependentibus, Perambulante laeta domino viridia, Alveolo coepit ligneo conspargere Humum aestuantem, come officium iactitans, Sed deridetur.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Caesar ad atriensem.5)
Fremebat enim Domitianus aestuabatque in ingenti invidia destitutus.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 11 5:2)
Innitens servolis duobus assurrexit et statim concidit, ut ego colligo, crassiore caligine spiritu obstructo, clausoque stomacho qui illi natura invalidus et angustus et frequenter aestuans erat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 19:1)
Aestuat Alpheus, ripae Spercheides ardent, quodque suo Tagus amne vehit, fluit ignibus aurum, et quae Maeonias celebrabant carmine ripas flumineae volucres, medio caluere Caystro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 19:10)
nutu signisque loquuntur, quoque magis tegitur, tectus magis aestuat ignis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 8:8)
At rex Odrysius, quamvis secessit, in illa aestuat, et, repetens faciem motusque manusque, qualia vult fingit quae nondum vidit, et ignes ipse suos nutrit, cura removente soporem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 38:4)
verumtamen aestuat intus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 42:8)
Nec lenius altera virgo aestuat, utque celer venias, Hymenaee, precatur.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 63:2)
Illa silet primo, patriisque in vultibus haerens aestuat et tepido suffundit lumina rore.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 40:2)
Obrutus inmani tumulo sub pondere Caeneus aestuat arboreo congestaque robora duris fert umeris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 53:2)
taetrum flagrat enim vapore crasso horror conscius aestuante culpa, offensumque bonum niger repellit.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post cibum7)
nec solus pudor innocensve votum templum constituunt perenne Christo in cordis medii sinu ac recessu, sed ne crapula ferveat cavendum est, quae sedem fidei cibis refertam usque ad congeriem coartet intus.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post cibum8)
mens aestuans procellis, curisque sauciata, totis bibit medullis obliviale poclum.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante somnum3)
nil hoc profecto purius mysterio, quo fibra cordis expiatur vividi, intemperata quo domantur viscera, arvina putrem ne resudans crapulam obstrangulatae mentis ingenium premat.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium2)
errabat illic per latebras viscerum, ventris meandros circumibat tortiles anhelus extis intus aestuantibus.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium30)

SEARCH

MENU NAVIGATION