라틴어 문장 검색

vix ramis locus, agrestes adeo omnia cingunt exuviae, et viridem ferri nitor impedit umbram, hane, ut forte iugis longo defessa redibat venatu, modo rapta ferox Erymanthidos ursae ora ferens, multo proscissam vulnere cernit deposuisse comam et rorantes sanguine ramos exspirare solo;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권262)
Stat super occiduae nebulosa cubilia noctis Aethiopasque alios, nulli penetrabilis astro, lucus iners, subterque cavis grave rupibus antrum it vacuum in montem, qua desidis atria Somni securumque larem segnis Natura locavit, limen opaca Quies et pigra Oblivio servant et numquam vigili torpens Ignavia voltu.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권37)
Maurusia, quam nostri Mauretaniam appellant, ex monte Atlante Dyris, qui ortus ex septentrionali regione progreditur per occidentem ad lacum Eptagonum et mutato nomine dicitur Agger, deinde ex lacu Eptabolo sub montes desertos subterfluens per meridiana loca manat et influit in Paludem quae appellatur, circumcingit Meroen, quod est Aethiopum meridianorum regnum, ab hisque paludibus se circumagens per flumina Astansobam et Astoboam et alia plura pervenit per montes ad cataractam ab eoque se praecipitans per septentrionalem pervenit inter Elephantida et Syenen Thebaicosque in Aegyptum campos et ibi Nilus appellatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 2장25)

SEARCH

MENU NAVIGATION