라틴어 문장 검색

Christe potens rerum, redeuntis conditor aevi, vox summi sensusque dei, quem fudit ab alta mente pater tantique dedit consortia regni, impia tu nostrae domuisti crimina vitae passus corporea numen vestire figura adfarique palam populos hominemque fateri;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, de Salvatore1)
non contigit illi talis honor, prima cum parte viresceret aevi, nec consul cum fratre fuit.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:26)
omni nobilior lustro, tibi gloria soli contigit exactum numquam memorata per aevum, germanos habuisse duces;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:136)
omnia Cecropiae relegis secreta senectae discutiens, quid quisque novum mandaverit aevo quantaque diversae producant agmina sectae.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:33)
"Consul per populos idemque gravissimus auctor eloquii, duplici vita subnixus in aevum procedat pariter libris fastisque legendus.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:169)
nonne vides, operum quod se pulcherrimus ipse mundus amore liget, nec vi conexa per aevum conspirent elementa sibi?
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:158)
antiquos evolve duces, adsuesce futurae pmilitiae, Latium retro te confer in aevum.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:240)
quotiens te cursibus aevi praefecit, totiens accessit laurea patri.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:374)
pro crimen superum, longi pro dedecus aevi:
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:20)
"O maxime noctis arbiter umbrarumque potens, cui nostra laborant stamina, qui finem cunctis et semina praebes nascendique vices alterna morte rependis, qui vitam letumque regis (nam quidquid ubique gignit materies, hoc te donante creatur debeturque tibi certisque ambagibus aevi rursus corporeos animae mittuntur in artus):
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:18)
primo clementior aevo fingitur et tenerum vagitu despuit ignem.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:28)
"abduxere meas iterum mortalia curas iam pridem neglecta mihi, Saturnia postquam otia et ignavi senium cognovimus aevi;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:12)
sic crine fruaris semper Apollineo, sic me felicior aevum mater agas."
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:207)
at nos indecores longo torpebimus aevo omnibus eiectae regnis!
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:26)
namque mihi magicae vires aevique futuri praescius ardor inest;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:66)

SEARCH

MENU NAVIGATION