라틴어 문장 검색

nam viscera limo effigiata premunt animam, contra ille sereno editus adflatu nigrantis carcere cordis aestuat, et sordes arta inter vincla recusat, spiritibus pugnant variis lux atque tenebrae, distantesque animat duplex substantia vires, donec praesidio Christus Deus adsit et omnes virtutum gemmas conponat sede piata, atque, ubi peccatum regnaverat, aurea templi atria constituens texat spectamine morum ornamenta animae, quibus oblectata decoro aeternum solio dives Sapientia regnet.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1259)
namque ipsa decoram caesariem nato genetrix lumenque iuventae purpureum et laetos oculis adflarat honores:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 34:9)
Tum vero tremefacta novus per pectora cunctis insinuat pavor, et scelus expendisse merentem Laoconta ferunt, sacrum qui cuspide robur laeserit, et tergo sceleratam intorserit hastam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 9:17)
haud secus Androgeos visu tremefactus abibat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 16:9)
ac veluti summis antiquam in montibus ornum cum ferro accisam crebrisque bipennibus instant eruere agricolae certatim, - illa usque minatur et tremefacta comam concusso vertice nutat, volneribus donec paulatim evicta, supremum congemuit, traxitque iugis avolsa ruinam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 26:2)
Iam pridem invisus divis et inutilis annos demoror, ex quo me divom pater atque hominum rex fulminis adflavit ventis et contigit igni."
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 27:9)
torquet medios Nox humida cursus, et me saevus equis Oriens adflavit anhelis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 28:13)
maiorque videri, nec mortale sonans, adflata est numine quando iam propiore dei.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 3:8)
Nec vero Alcides tantum telluris obivit, fixerit aeripedem cervam licet, aut Erymanthi pacarit nemora, et Lernam tremefecerit arcu;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 31:1)
Dixerat idque ratum Stygii per flumina fratris, per pice torrentis atraque voragine ripas adnuit et totum nutu tremefecit Olympum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 4:17)
eo dicente deum domus alta silescit et tremefacta solo tellus, silet arduus aether, tum Zephyri posuere, premit placida aequora pontus:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 4:3)
" Stygii per flumina fratris, per pice torrentis atraque voragine ripas adnuit et totum nutu tremefecit Olympum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 4:12)
prima ante omnis Iuturna Latinos audiit adgnovitque sonum et tremefacta refugit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 19:5)
nosque ubi primus equis Oriens adflavit anhelis, illic, sera rubens accendit lumina Vesper.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 8:11)
ut ridentibus adrident, ita flentibus adflent humani voltus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION