라틴어 문장 검색

Ergo etiam tertio quoque die fovendum erit vapore aquae calidae;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, IX Curta in auribus, labrisque, ac naribus, quomodo sarciri, et curari possint. 5:6)
A sexto die etiam vapore aquae calidae per spongiam fovere:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 11:2)
et a tertio die vapore, ut in naribus posui, fovenda.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, VI De auribus fractis. 2:6)
foveri per spongiam vapore aquae calidae;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, VII De maxilla fracta, et quibusdam ad omnia ossa pertinentibus. 4:7)
Dixit et adflavit Romam meliore iuventa.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:135)
dixit et adflatus vicino sole refugit.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:232)
Viva coronatos adstringit scaena vapores, et levis exili cortice terra natat calcantumque oneri numquam cessura virorum sustentat trepidum, fida ruina, pedem.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus21)
multifidas dispergit opes artemque secutus, qua iussere manus, mobile torquet iter et iunctos rapido pontes subtermeat aestu adflatasque vago temperat igne tholos.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus28)
acrior interius, rauci cum murmure saxi, spumeus eliso pellitur amne vapor.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus29)
Oceani summo circumfluus aequore lucus trans Indos Eurumque viret, qui primus anhelis sollicitatur equis vicinaque verbera sentit umida roranti resonant cum limina curru, unde rubet ventura dies longeque coruscis nox adflata rotis refugo pallescit amictu:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix1)
sed purior illum solis fervor alit ventosaque pabula potat Tethyos, innocui carpens alimenta vaporis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix3)
inde vago lapsu Libyam dispersus in omnem Aethiopum per mille ruit nigrantia regna et loca continuo solis damnata vapore inrorat populisque salus sitientibus errat per Meroën Blemyasque feros atramque Syenem.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Nilus7)
ubera prima dabant gremio redolente Napaeae ternaque te nudis innectens Gratia membris adflavit docuitque loqui.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae45)
iter per extremum Tanaim pigrosque Triones, ite per ardentem Libyam, superate vapores solis et arcanos Nili deprendite fontes, Herculeum finem, Bacchi transcurrite metas:
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:80)
Inferni raptoris equos adflataque curru sidera Taenario caligantesque profundae Iunonis thalamos audaci promere cantu mens congesta iubet.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION