라틴어 문장 검색

denique non monimenta virum dilapsa videmus, [quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,] non ruere avolsos silices a montibus altis nec validas aevi vires perferre patique finiti?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 11:2)
nam cum vidit hic ad victum quae flagitat usus omnia iam ferme mortalibus esse parata et, pro quam possent, vitam consistere tutam, divitiis homines et honore et laude potentis affluere atque bona gnatorum excellere fama, nec minus esse domi cuiquam tamen anxia cordi, atque animi ingratis vitam vexare sine ulla pausa atque infestis cogi saevire querellis, intellegit ibi vitium vas efficere ipsum omniaque illius vitio corrumpier intus, quae conlata foris et commoda cumque venirent;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 1:3)
Sed octavo quoque anno intercalares octo affluebant dies ex singulis quibus vertentis anni numerum apud Romanos super Graecum abundasse iam diximus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 12:3)
exinde per diminutiones veluti senescenti quarta forma deus figuratur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 10:4)
Postremo qui fiunt crebro ebrii cito senescunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 11:1)
lycios hi Troiae ad auxilium venerant, qui mortuo rege Pandaro Aeneam secuti sunt, unde et in secundo ait comitum adfluxisse novorum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1131)
item comitum adfluxisse novorum, hoc est ignotorum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5917)
pueri nonnulli 'pueri' non absurde putant dictum, quia Si- leni priusquam senescant, satyri sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 141)
in quo videtur secutus Epicurum, qui ait, omnia, quae orta, occidunt et aucta senescunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3366)
"Nisi forte iam Iuppiter senuit et partus in Iunone defecit et Minerva canuit antequam peperit."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 21장 1:23)
"Nisi forte vos decipit, quod deum nescientes divitiis adfluant, honoribus floreant, polleant potestatibus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 37장 1:14)
nam si ea sola voluptas esset, quae quasi titillaret sensus, ut ita dicam, et ad eos cum suavitate afflueret et illaberetur, nec manus esse contenta posset nec ulla pars vacuitate doloris sine iucundo motu voluptatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 50:9)
at miser, si in flagitiosa et vitiosa vita afflueret voluptatibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 120:16)
hebes acies est cuipiam oculorum, corpore alius senescit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 89:4)
itaque et vivere vitem et mori dicimus arboremque et novellam et vetulam et vigere et 'senescere'. ex quo non est alienum, ut animantibus, sic illis et apta quaedam ad naturam putare et aliena earumque augendarum et alendarum quandam cultricem esse, quae sit scientia atque ars agricolarum, quae circumcidat, amputet, erigat, extollat, adminiculet, ut, quo natura ferat, eo possint ire, ut ipsae vites, si loqui possint, ita se tractandas tuendasque esse fateantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 53:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION