라틴어 문장 검색

Haec ut erant periculosa et dubia, Iulianus in exitiale malum eruptura considerans, in unum omni cogitatione intenta, eum vi incautum rapere festinabat, ut securitatem suam provinciarumque locaret in tuto, et iniit consilium tale.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 4장 1:1)
His pro rerum ratione, ut sibi prodesse existimabat Constantius, aliisque minutis et levioribus ordinatis, ducum nuntiis docebatur et litteris, Persarum copias in unum coactas, rege turgido praeeunte, iam prope margines tendere Tigridis, incertum quonam erumpere cogitantes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 7장 6:1)
Quidam fossam fidentius transire conati, repentinis eorum assultibus, qui erumpebant clanculo per posticas, ruebant incaute, aut saucii discedebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 12장 13:3)
Quae dum agitantur casibus ante dictis, supervenit (ut praeceptum est) Agilo, scutorumque densitate contectus, prope fidenter accessit, multaque locutus et vera, quibus Constanti obitum, firmatumque Iuliani docebat imperium, sine fine conviciis confutabatur ut fallax.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 12장 18:1)
Sed tamen congrua instantium sollicitudinum moli, ipse quoque agitans efficaciter, Illyricum contrahebat exercitum, pulvere coalitum Martio, promptumque in certaminibus bellicoso iungi rectori.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 12장 22:2)
Ne quiesceret tamen, neve condemnaretur inertiae, Arbitionem et Agilonem, equestris pedestrisque militiae magistros, cum agminibus maximis properare coegit, non ut lacesserent Persas in proelia, sed praetenturis iuncturos citeriores Tigridis ripas, et speculaturos quonam rex erumperet violentus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 13장 3:1)
Dum haec in diversa parte terrarum, Fortunae struunt volubiles casus, Iulianus inter multa, quae per Illyricum agitabat, exta rimabatur assidue, avesque suspiciens, praescire festinabat accidentium finem, sed responsis ambiguis et obscuris haerebat, futurorum incertus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 1장 1:1)
Nec enim cautum ducebat, coniecturis credere forsitan in contrarium erupturis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 1장 3:2)
Brevi deinde Secundo Salutio, promoto praefecto praetorio, summam quaestionum agitandarum ut fido commisit:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 3장 1:1)
Et quamquam a rudimentis pueritiae primis, inclinatior erat erga numinum cultum, paulatimque adulescens, desiderio rei flagrabat, multa metuens tamen agitabat quaedam ad id pertinentia, quantum fieri poterat, occultissime.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 5장 1:1)
Quorum post terga Cimmerici agitant incolae Bospori, ubi Milesiae sunt civitates, harumque velut mater omnium Panticapaeum, quam perstringit Hypanis fluvius, genuinis intumescens aquis et externis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 26:1)
Amnis vero Danubius, oriens prope Rauracos montesque confines limitibus Raeticis, per latiorem orbem praetentus, ac sexaginta navigabilis paene omnes recipiens fluvios, septem ostiis per hoc Scythicum litus erumpit in mare.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 44:1)
Is in fullonio natus (ut ferebatur), apud Epiphaniam Ciliciae oppidum, auctusque in damna complurium, contra utilitatem suam reique communis, episcopus Alexandriae est ordinatus, in civitate quae suopte motu et ubi causae non suppetunt, seditionibus crebris agitatur et turbulentis, ut oraculorum quoque loquitur fides.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 11장 4:1)
Et haec diu multumque agitantes, frustra virum circumlatrabant immobilem occultis iniuriis, ut Pygmaei vel Thiodamas agrestis homo Lindius Herculem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 12장 4:1)
Quo tam atroci casu repente consumpto, ad id usque imperatorem ira provexit, ut quaestiones agitari iuberet, solito acriores, et maiorem ecclesiam Antiochiae claudi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 13장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION