라틴어 문장 검색

condigne etiam meus med intus gallus gallinacius, qui erat anu peculiaris, perdidit paenissume.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 46)
is postquam hunc emit, dedit eum huic gnato suo peculiarem, quia quasi una aetas erat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, PROLOGVS16)
nam tibi quadrimulum tuos pater peculiarem parvolo puero dedit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 5, scene 313)
Dic mihi, isne istic fuit, quem vendidisti meo patri, qui mihi peculiaris datus est?
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 5, scene 324)
hic servos, qui te huic hinc quadrimum surpuit, vendidit patri meo te sex minis, is te mihi parvolum peculiarem parvolo puero dedit:
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 5, scene 417)
ovem tibi eccillam dabo, natam annos sexaginta, peculiarem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 3, scene 159)
Lata est etiam lex alia quae chartae regiae de peculiaribus carceribus revocarentur, illique muneri vicecomitis reannecterentur, peculiaribus scilicet et privilegiatis officiariis non minus ad interruptionem iustitiae facientibus quam locis privilegiatis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 29:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION