라틴어 문장 검색

Melitera crassior et glutinosior, subalbida, mellique albo subsimilis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장113)
Elaeodes tenue, subalbidum, quasi unctum, colore atque pinguitudine oleo albo non dissimile;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장115)
Album aut rubicundum esse ulcus commodissimum est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장234)
Si sub eo nascitur albumque et crassum diu fertur, nervum praecisum credibile est, magisque quo maiores dolores inflammationesque et quo maturius excitatae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장250)
Tum deligari super album plumbum oportet quo et reprimitur cicatrix et colorem maxime corpori sano similem accipit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장387)
Si neque qui exsugat neque cucurbitula est, sorbere oportet ius anserinum vel ovillum vel vitulinum et vomere, vivum autem gallinaceum pullum per medium dividere et protinus alidum super volnus imponere, sic ut pars interior corpori iungatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장46)
Propter haec et album veratrum recte datur, atque etiam saepius, donec ea digerantur, et medicamenta imponuntur, quae umorem vel educant vel dissipent, quorum supra (cap.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장147)
Siquidem in carne pus leve, album, copiosius fertur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장249)
Callus autem neminem fallit, quia durus est et aut albus aut pallidus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장262)
ea colore vel sublivida vel nigra vel alba esse consuevit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장362)
piperis albi, omphaci, singulorum P. 1;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장389)
Alphos vocatur, ubi color albus est, fere subasper, et non continuus, ut quaedam quasi guttae dispersae esse videantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장453)
Leuce habet quiddam simile alpho, sed magis albida est, et altius descendit, in eaque albi pili sunt et lanugini similes.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장457)
In ea pares portiones sunt myrobalani magmatis, cretae cimolia subcaeruleae, nucum amararum, farinae hordei atque ervi, struthi albi, sertulae Campanae seminis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 5장12)
Nam si simul et lacrima et tumor et crassa pituita coeperint, si ea pituita lacrimae mixta est, si ea lacrima calida non est, pituita vero alba et mollis, tumor non durus, longae valetudinis metus non est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION