라틴어 문장 검색

Nam cum ipsi honestati tum aliquanto magis gloriae eius praedicationique invidemus, atque ea demum recte facta minus detorquemus et carpimus, quae in obscuritate et silentio reponuntur.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 6:3)
Verum haesitanti mihi, omnia quae iam composui vobis exhiberem, an adhuc aliqua differrem, simplicius et amicius visum est omnia, praecipue cum affirmetis intra vos futura, donec placeat emittere.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 10 4:1)
Eadem enim facta claritate vel obscuritate facientium aut tolluntur altissime aut humillime deprimuntur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 24 1:2)
nos certe meremur, ut sit aliqua, non dico ingenio - id enim superbum -, sed studio et labore et reverentia posterorum.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 143)
et modo, Caesar, avum, quem virtus addidit astris, sacrarunt aliqua carmina parte tuum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 827)
ergo uni prospexit venientia vela tenemur, et pater est aliqua fraude morandus ait.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 99)
Estne rationis intellectusque ea in obscuritatem detrudere eo quod in quodam religiosae opinionis contextu tantum sunt orta?”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 254:5)
Attamen paulatim conspectum est rationis lucem sua vi futurum satis collustrare non valere, quod tandem sua in obscuritate manet et hominem ignota pertimescentem reliquit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 5:6)
Intellegimus tunc non incolere in obscuritate fidem, esse ipsam pro nostris tenebris lucem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 7:9)
sic nostra mox obscuritas fraudisque pectus conscium ruptis retectum nubibus regnante pallescet Deo.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Matutinus3)
DamoetasAut hic ad veteres fagos cum Daphnidis arcum fregisti et calamos quae tu, perverse Menalca, et cum vidisti puero donata, dolebas, et si non aliqua nocuisses, mortuus esses.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA III. MENALCAS, DAMOETAS, PALAEMON8)
etiamne a contrariis aliqua sinemus trahi, ut lucus, quia umbra opacus parum luceat, et ludus, quia sit longissime a lusu, et ditis, quia minime dives?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 254:1)
laudare aliqua, ferre quaedam, mutare etiam, reddita cur id fiat ratione, illuminare interponendo aliquid sui.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 56:2)
nam primus post eos, quos poetae tradiderunt, movisse aliqua circa rhetoricen Empedocles dicitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 11:1)
Romanorum primus (quantum ego quidem sciam) condidit aliqua in hanc materiam M. Cato ille censorius, post M. Antonius inchoavit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 22:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION