라틴어 문장 검색

Romae publico epulo seruum ob detractam lectis argenteam laminam carnifici confestim tradidit, ut manibus abscisis atque ante pectus e collo pendentibus, praecedente titulo qui causam poenae indicaret, per coetus epulantium circumduceretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 32장 2:1)
undique abscisa et abrupta semita perangusta aditur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 11장 3:2)
Quem ut alto et gravi somno sopitum esse sensit uxor, gladium, quem veste occultaverat, stringit caputque eius abscisum cruore respersa servo suo conscio facinoris tradit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 3장 11:1)
ipsum iuvenem tam saeva gementem, ipsum ego, cum serus fessos sopor alligat artus,
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 50:1)
deficit, ac volucri victam deus alligat unda.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quintus. 455:1)
mutat agros fluviumque vias, suus alligat ignis cuncta, sopor recolit fessos aetate parentes
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 464:1)
Ergo ubi nescio quo penitus se numine vinci sentit et abscisum quidquid pudor ante monebat,
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Septimus. 343:1)
quisve pudor Colchos iterum fratremque videnti quidquid et abscisum vasto iam tuta profundo
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C Valeri Flacci Argonautiocon Liber Octavus. 332:1)
At vero mulier sexo fortior suo, cum eculeus corpus extenderet et sordidas paedore carceris manus post tergum vincula cohiberent, oculis, quos tantum tortor alligare non poterat, suspexit ad caelum et volutis per ora lacrimis:
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 3:4)
Crines ligantur ad stipitem et toto corpore ad eculeum fortius alligato vicinus pedibus ignis adponitur, utrumque latus carnifex fodit nec papillis dantur indutiae:
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 5:3)
"Alligabit quis ignem in sinu et vestimenta eius non conburentur?"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:63)
Iam quippe terror beluarum exoleverat, et Gaius Numicius quartae legionis hastatus unius proboscide abscisa mori posse beluas ostenderat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM TARENTINUM 9:2)
Sed alligat!
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLOGRAECUM 6:1)
sed nihil barbaris atrocius visum est quam quod abscisis manibus relicti vivere superstites poenae suae iubebantur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM THRACICUM 7:3)
falciferos memorant currus abscidere membra saepe ita de subito permixta caede calentis, ut tremere in terra videatur ab artubus id quod decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis mobilitate mali non quit sentire dolorem;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 16:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION