라틴어 문장 검색

manipulatim adlocuti sunt Licinius Proculus et Plotius Firmus praefecti, ex suo quisque ingenio mitius aut horridius.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 82장5)
trierarchi, nutantes seu dolo, adloquendos sibi milites et paratis omnium animis reversuros firmaverunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 9장5)
ornatum ipsius municipia et coloniae in superbiam trahebant, quod versicolori sagulo, bracas [barbarum tecgmen] indutus togatos adloqueretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 20장2)
ille utili moderatione non supplicium cuiusquam poposcit, ac ne dissimulans suspectior foret, paucos incusavit, gnarus civilibus bellis plus militibus quam ducibus licere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 29장9)
nam incusare deos vel homines eius est qui vivere velit.'
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 47장17)
tum Antiochensium theatrum ingressus, ubi illis consultare mos est, concurrentis et in adulationem effusos adloquitur, satis decorus etiam Graeca facundia, omniumque quae diceret atque ageret arte quadam ostentator.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 80장7)
nec deerant qui vellent, fessi morbis et intemperiem caeli incusantes;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 94장5)
ipse Ravennam devertit praetexto classem adloquendi;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 100장8)
has ad copias nequaquam Vitellianis paris (quippe tres adhuc legiones erant) misit epistulas Caecina, temeritatem victa arma tractantium incusans.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 9장8)
Hormine id ingenium, ut Messala tradit, an potior auctor sit C. Plinius, qui Antonium incusat, haud facile discreverim, nisi quod neque Antonius neque Hormus a fama vitaque sua quamvis pessimo flagitio degeneravere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 28장1)
et vocatos ad contionem Antonius adloquitur, magnifice victores, victos clementer, de Cremona in neutrum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 32장3)
excepta vox est, cum teporem incusaret, statim futurum ut incalescerent:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 32장12)
Mox senatum composita in magnificentiam oratione adlocutus, exquisitis patrum adulationibus attollitur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 37장1)
nec defuere qui ipsum Tuscum et alios, sed criminosius Blaesum incusarent, quod aegro principe laetos dies ageret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 38장5)
accepti in medium Vitelliani, et circumdatos Primus Antonius clementer adloquitur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 63장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION