라틴어 문장 검색

Igitur si duo sint ejusmodi Systemata, particulae correspondentes, ob similitudinem incaeptorum motuum, pergent similiter moveri usque donec sibi mutuo occurrant.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 3:4)
quoniam particularum situs sunt similes & vires proportionales, vires totae quibus particulae correspondentes agitantur, ex viribus singulis agitantibus (per Legum Corollarium secundum) compositae, similes habebunt determinationes, perinde ac si centra inter particulas similiter sita respicerent;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 3:6)
& propterea efficient ut correspondentes particulae figuras similes describere pergant.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 3:8)
Hinc si corpora duo quaevis, quae similia sint & ad Systematum particulas correspondentes similiter sita, inter ipsas temporibus proportionalibus similiter moveri incipiant, sintque eorum densitates ad invicem ut densitates correspondentium particularum:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 4:2)
& earum duae, quae caeteris majores sint, & sibi mutuo in utroque Systemate correspondeant, secundum lineas similiter sitas simili cum motu utcunque moveri incipiant:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 5:3)
Prioris autem generis resistentiae sunt ad invicem ut vires totae motrices a quibus oriuntur, id est ut vires totae acceleratrices & quantitates materiae in partibus correspondentibus;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 8:2)
hoc est (per Hypothesin) ut quadrata velocitatum directe & distantiae particularum correspondentium inverse & quantitates materiae in partibus correspondentibus directe:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 8:3)
Igitur si Systematum duorum partes omnes quiescant inter se, exceptis duabus, quae caeteris majores sint & sibi mutuo correspondeant inter caeteras similiter sitae.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 21:2)
Vis, qua motus aquae alternis vicibus acceleratur & retardatur, est excessus ponderis aquae in alterutro crure supra pondus in altero, ideoque ubi aqua in crure KL ascendit ad EF, & in crure altero descendit ad GH, vis illa est pondus duplicatum aquae EABF, & propterea est ad pondus aquae totius ut AE seu PQ ad VP seu PR.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 20:5)
Ideoque aequales & correspondentes pulsuum correspondentium partes, itus & reditus suos per spatia contractionibus & dilatationibus proportionalia, cum velocitatibus quae sunt ut spatia, simul peragent:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 36:8)
ponamus quod partes correspondentes spatia latitudinibus pulsuum proportionalia singulis vicibus eundo & redeundo describant:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 37:3)
In porticu Collegii nostri pedes 208 longa, sonus in termino alterutro excitatus quaterno recursu Echo quadruplicem efficit.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 56:24)
erit pondus Globi alterutrius in alterum reciprocè ut quadratum distantiae inter centra.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 34:2)
Unde fit ut Nodi progrediantur quoties Luna inter Quadraturam alterutram & Nodum Quadraturae proximum versatur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 52:13)
Sed AH ubi punctum G incidit in punctum alterutrum B vel D huic Sinui aequalis est, & propterea eidem semper aequalis manet. Q. E. D.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 32:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION