라틴어 문장 검색

Et quoniam de universalibus in hoc ipso precipua semper est apud dialeticos questio ac tanta ut eam Porphirius quoque in Ysogogis suis cum de universalibus scriberet definire non presumeret dicens "Altissimum enim est huiusmodi negotium", cum hanc ille correxerit immo coactus dimiserit sententiam, in tantam lectio eius devoluta est negligentiam, ut iam ad cetera dialectice vix admitteretur quasi in hac scilicet de universalibus sententia tota huius artis consisteret summa.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE MAGISTRI SUI GUILLHELMI IN EUM 3:7)
et quanto manifestius eius me persequebatur invidia tanto mihi auctoritatis amplius conferebat iuxta illud poeticum, "Summa petit livor, perflant altissima venti."
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE MAGISTRI SUI GUILLHELMI IN EUM 5:2)
Ex ore Altissimi prodii primogenita ante omnem creaturam, ego in coelis feci ut oriretur lumen indeficiens, et sicut nebula texi omnem terram.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 23:48)
Ego in altissimis habito, et thronus meus in columna nubis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 23:49)
Sensum autem tuum quis scivit, nisi tu dederis sapientiam, et miseris Spiritum tuum sanctum de altissimis? (Sap. IX, 17.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 26:15)
Unus est Altissimus Creator omnipotens et Dominus Deus, ipse creavit illam in Spiritu sancto, et effudit illam super omnia opera sua (ibid.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 35:7)
Ego ex ore Altissimi prodii primogenita ante omnem creaturam.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 35:11)
Magnus ab integro saeclorum nascitur ordo, Jam redit et virgo, redeunt Saturnia regna, Jam nova progenies coelo demittitur alto.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 63:4)
Cunctae res difficiles, non potest eas homo explicare sermone, et alta profunditas, quis inveniet eam?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 36:6)
sed ne crebra irruptione hostium incursetur, aggere ad instar altioris muri fossa humo praemunitur.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 4:3)
Nec mirum, cum venerint indurati frigore suae malitiae ab illo terrae vertice, quo sedem suam posuit, qui per elationem Altissimo similis esse concupivit.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 7:3)
VIII. Quo audito rex sanctissimus alto cordis dolore ingemuit, et ascito uno ex suis episcopis, qui ei erat a secretis, quid super his respondere deberet consulit.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 10:1)
Magis enim morum congruit nobilitati ex morum nobilitate amantem sibi eligere quam altum sibi et incultum quaerere genus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 6:5)
Tua igitur est multum fatuitas cohibenda, quod alti generis indignus tibi quaeris amantem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 4:13)
Nec enim apud quoscunque prudentes verisimile potest videri in inferiori hominum ordine probos reperiri et bonos et tam alti generis dignos amore, et in duobus superioribus neminem dignum reperiri ordinibus, sed omnes tanquam reprobos propulsari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION