라틴어 문장 검색

nam quid est quod animum meum frangere aut debilitare possit, cuius ipsam calamitatem non modo nullius delicti, sed etiam divinorum in rem publicam beneficiorum testem esse videatis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 15장2)
quae quo plura sunt, C. Aquili, eo te et hos qui tibi in consilio sunt meliore mente nostra verba audire oportebit, ut multis incommodis veritas debilitata tandem aequitate talium virorum recreetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 1장 4:4)
etsi enim mihi sum conscius numquam me nimis vitae cupidum fuisse, tamen interdum obiciebatur animo metus quidam et dolor cogitanti fore aliquando finem huius lucis et amissionem omnium vitae commodorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 10:2)
nam dum tibi turpe nec dignum viro videbitur gemere, eiulare, lamentari, frangi, debilitari dolore, dum honestas, dum dignitas, dum decus aderit, tuque in ea intuens te continebis, cedet profecto virtuti dolor et animi inductione languescet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 31:2)
nunc illud satis est, non attribuere ad amissionem amicorum miseriam nostram, ne illos plus quam ipsi velint, si sentiant, plus certe quam nosmet ipsos diligamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 73:6)
inportant enim aegritudines anxias atque acerbas animosque adfligunt et debilitant metu;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 34:4)
Quid autem est non miserius solum, sed foedius etiam et deformius quam aegritudine quis adflictus debilitatus iacens?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 35:3)
quid, si deinde dolores graves corporis, si bonorum amissio, si caecitas, si exilium?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 40:9)
paupertas, ignobilitas, humilitas, solitudo, amissio suorum, graves dolores corporis, perdita valetudo, debilitas, caecitas, interitus patriae, exilium, servitus denique.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 29:5)
is ardentis faces intentat, is fortitudinem, magnitudinem animi, patientiam se debilitaturum minatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 76:7)
erit N locus ad quem corpus deinceps absque ulteriore resistentia ascenderet, & MN erit decrementum ascensus ex velocitatis illius amissione oriundum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VI. De Motu & resistentia Corporum Funependulorum. 42:12)
C. PLINIUS CALESTRIO TIRONI SUO S. (Corellius berlebt Domitian um einen Tag.) Iacturam gravissimam feci, si iactura dicenda est tanti viri amissio.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 121)
Unde accidit ut ii qui sedentes agunt, quamvis illis maxima ex parte supersint eadem illa quae stantibus, tamen hoc quod sedent quasi debilitentur et deprimantur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 19 3:1)
Quamquam minor vis bonis quam malis inest, ac sicut ἀμαθία με`ν θράσοσ, λογισμο`σ δε` ὄκνον φέρει, ita recta ingenia debilitat verecundia, perversa confirmat audacia.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 7 3:2)
Nonne si prima quaeque improbari putas, debilitaris et concidis?
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 17 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION