라틴어 문장 검색

Est alioqui Regulo tam mobile ingenium, ut plurimum audeat plurimum timeat.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 22:5)
Ad hanc Regulus venit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 20 2:2)
Illa ut in periculo credula poscit codicillos, legatum Regulo scribit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 20 5:2)
Facit hoc Regulus non minus scelerate quam frequenter, quod iram deorum, quos ipse cotidie fallit, in caput infelicis pueri detestatur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 20 6:1)
Regulus qui speraret aliquid ex novis tabulis, quia nuper captare eum coeperat, medicos hortari rogare, quoquo modo spiritum homini prorogarent.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 20 7:3)
' Moritur Blaesus et, tamquam omnia audisset, Regulo ne tantulum quidem.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 20 8:4)
Regulus cum venisset ad signandum, 'Rogo' inquit 'has mihi leges.'
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 20 10:2)
Aspice Regulum, qui ex paupere et tenui ad tantas opes per flagitia processit, ut ipse mihi dixerit, cum consuleret quam cito sestertium sescentiens impleturus esset, invenisse se exta duplicia, quibus portendi miliens et ducentiens habiturum.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 20 13:1)
Regulus filium amisit, hoc uno malo indignus, quod nescio an malum putet.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 2 1:1)
Hunc Regulus emancipavit, ut heres matris exsisteret;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 2 2:1)
Incredibile, sed Regulum cogita.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 2 2:3)
omnes Regulus circa rogum trucidavit.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 2 3:3)
Cuncti detestantur oderunt, et quasi probent quasi diligant, cursant frequentant, utque breviter quod sentio enuntiem, in Regulo demerendo Regulum imitantur.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 2 4:3)
Non quia affirmat ipse, quo mendacius nihil est, sed quia certum est Regulum esse facturum, quidquid fieri non oportet.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 2 8:1)
Saepe tibi dico inesse vim Regulo.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 7 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION