라틴어 문장 검색

quos scilicet eum de manibus amissurum non fuisse, si quid in his utile ad magian comperisset.
(아풀레이우스, 변명 29:6)
nihil affert inreposcibile, sed uenit iam ab alio praeflorata, certe tibi ad quae uelis minime docilis, non minus suspectans nouam domum quam ipsa iam ob unum diuortium suspectanda, siue illa morte amisit maritum, ut scaeui ominis mulier et infausti coniugii minime appetenda, seu repudio digressa est, utramuis habens culpam mulier, quae aut tam intolerabilis fuit, ut repudiaretur, aut tam insolens, ut repudiaret.
(아풀레이우스, 변명 90:13)
Haec Milone diutine sermocinante tacitus ingemescebam, mihique non mediocriter suscensebam quod ultro inducta serie inopportunarum fabularum partem bonam vesperae eiusque gratissimum fructum amitterem;
(아풀레이우스, 변신, 2권 15:1)
"Tunc orbitatis duplici plaga petiti, iamque Thebanis conatibus abnuentes, Plataeas proximam conscendimus civitatem."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:30)
"Sed omnem pristinam sociorum fortium multitudinem magnasque illas opes exiguo temporis amisi spatio:"
(아풀레이우스, 변신, 7권 5:9)
"Quid stupore confusi vel etiam cassa formidine similes humilitati servorum istorum, vel in modum pavoris feminei deiecti tam opimam praedam mediis manibus amittimus?"
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:24)
"Ultrices habebis pronubas, et orbitatem comitem et perpetuae conscientiae stimulum."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:90)
Placuit ut ipse quidem contubernio se tantisper absconderet (nam praeter propriam contumeliam militaris etiam sacramenti genium ob amissam spatham verebatur), ipsi autem signis nostris enotatis investigationi vindictaeque sedulam darent operam:
(아풀레이우스, 변신, 9권 38:2)
Et illius quidem senis famosa atque fabulosa fortuna providentiae divinae condignum excipit exitum, qui momento modico, immo puncto exiguo, post orbitatis periculum, adolescentium duorum pater repente factus est.
(아풀레이우스, 변신, 10권 12:6)
Et sunt fortasse aliqua, immo non est dubitandum esse in sanctis libris conscripta consilia, quibus cognitis et adprehensis possit homo dei rebus ecclesiasticis ordinatioribus ministrare aut certe inter manus iniquorum vel vivere conscientia saniore vel mori, ut illa vita non amittatur, cui uni christiana corda humilia et mansueta suspirant.
(아우구스티누스, 편지들, 7. (A. D. 391 Epist. XXI) Domino Beatissimo et Venerabili et In Conspectu Domini Sincera Capitate Carissimo Patri Valerio Episcopo Augustinus Presbyter In Domino salutem 4:6)
Nobis itaque cordi est neque Christianam amittere mansuetudinem neque perniciosum ceteris imitationis exemplum in illa civitate relinquere.
(아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 6:4)
Nec, cum redditur, amittitur, sed potius reddendo multiplicatur;
(아우구스티누스, 편지들, 44. (A. D. 418 Epist. CXCII) Domino Venerabile Nimiumque Desiderabili Sancto Fratri et Condiacono Caelestino Augustinus In Domino salutem 1:7)
quod utique non erit, nisi amiserit inimicitiarum malum.
(아우구스티누스, 편지들, 44. (A. D. 418 Epist. CXCII) Domino Venerabile Nimiumque Desiderabili Sancto Fratri et Condiacono Caelestino Augustinus In Domino salutem 1:15)
Quicumque ad eius regnum cupiunt pertinere et cum illo ac sub illo semper beate vivere, diligunt etiam inimicos suos, bene faciunt illis qui eos oderunt, et orant pro eis a quibus persecutionem patiuntur, et, si quando adhibent pro disciplina molestam severitatem, non tamen amittunt sincerissimam caritatem.
(아우구스티누스, 편지들, 51. (A. D. 427 Epist. CCXX) Domino Filio In Praesentem et In Aeternam salutem Dei Misericordia Protegente et Regendo Bonifatio Augustinus 8:9)
prope omnes enim domus ipsius homines qui apud Hipponem sunt, noverunt Florentium et multum eius orbitatem dolent.
(아우구스티누스, 편지들, 55. (A. D. Epist. CCXXXII) Dominis Praedicabilibus et Dilectissimis Fratribus Madaurensibus, Quorum Per Fratrem Florentium Epistulam Accepi, Augustinus 7:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION