라틴어 문장 검색

et quod apud Romanos plurimum potest, ideo primum in veneratione nominari.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 6103)
necdum illis labra admovi hypallage est - pocula enim labris adhibemus - , ut "dare classibus austros". et tantam in eis dicit venerationem, ut necdum illis usus fuerit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 431)
nam ille supra cum veneratione locutus est apud numen severum, contra hic iocatur, quia alloquitur numen, quod iocis gaudere manifestum est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 337)
"Hinc perpetuus venerationis tenor mansit, qui longa aetate non infringitur, sed augetur:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 6장 1:5)
"Sit licet ille Theodorus Cyrenaeus, vel qui prior Diagoras Melius, cui Atheon cognomen adposuit antiquitas, qui uterque nullos deos adseverando timorem omnem, quo humanitas regitur, venerationemque penitus sustulerunt:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 8장 1:2)
"et lapideus deus caeditur, scalpitur et ab impurato homine levigatur, nec sentit suae nativitatis iniuriam, ita ut nec postea de vestra veneratione culturam."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 22장 1:5)
"Eorum magorum et eloquio et negotio primus Hostanes et verum deum merita maiestate prosequitur et angelos, id est ministros et nuntios, dei sedem tueri eiusque venerationi novit adsistere, ut et nutu ipso et vultu domini territi contremescant."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 26장 1:23)
Quae si ille audire voluisset, maxima cum gratia et gloria ad summanr amplitudinem pervenisset, ascendens gradibus magistratuum, ut pater eius fecerat, ut reliqui clariores viri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 81장 2:3)
Habemus enim a Caesare, sicut ipsius dignitas et maiorum eius amplitudo postulabat, sententiam tamquam obsidem perpetuae in rem publicam voluntatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 9:5)
Principiis autem a natura datis amplitudines quaedam bonorum excitabantur partim profectae a contemplatione rerum occultiorum, quod erat insitus menti cognitionis amor, e quo etiam rationis explicandae disserendique cupiditas consequebatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 25:1)
Audebo igitur cetera, quae secundum naturam sint, bona appellare nec fraudare suo vetere nomine neque iam aliquod potius novum exquirere, virtutis autem amplitudinem quasi in altera librae lance ponere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 121:6)
nam et praestans deorum natura hominum pietate coleretur, cum et aeterna esset et beatissima (habet enim venerationem iustam quicquid excellit), et metus omnis a vi atque ira deorum pulsus esset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 45:4)
Harum rerum duarum splendor omnis, amplitudo, addo etiam utilitatem, in posteriore est, causa autem et ratio efficiens magnos viros in priore;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 88:1)
In quo neutrorum omnino contemnenda sententia est, sed et facilior et tutior et minus aliis gravis aut molesta vita est otiosorum, fructuosior autem hominum generi et ad claritatem amplitudinemque aptior eorum, qui se ad rem publicam et ad magnas res gerendas accommodaverunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 92:2)
nam pro amplitudine honorum, quos cunctis suffragiis adepti sumus nostro quidem anno, quod contigit eorum nemini, quos modo nominavi, sane exiguus sumptus aedilitatis fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 79:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION