라틴어 문장 검색

Iam quassatis circumiacentibus tectis, quamquam in aperto loco, angusto tamen, magnus et certus ruinae metus.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 6:2)
Nam pro amne imber assiduus et deiecti nubibus turbines, proruta opera quibus pretiosa rura cinguntur, quassata atque etiam decussa monumenta.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 17 5:2)
quassanda est ista Pelias hasta manu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:508)
nullus anhelabat sub adunco vomere taurus, nulla sub imperio terra colentis erat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권189)
alta iacet vasti super ora Typhoeos Aetne, cuius anhelatis ignibus ardet humus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권339)
subit ille, nec ignes sentit anhelatos (tantum medicamina possunt), pendulaque audaci mulcet palearia dextra, suppositosque iugo pondus grave cogit aratri ducere et insuetum ferro proscindere campum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 7:9)
instat anhelanti prohibetque resumere vires, et cervice mea potitur.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 5:18)
Quo simul ac casias et nardi lenis aristas quassaque cum fulva substravit cinnama murra, se super imponit finitque in odoribus aevum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 31:6)
- solvere quassatae parcite membra ratis, neve, precor, magni subscribite Caesaris irae!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 22)
cum coepit quassata domus subsidere, partes in proclinatas omne recumbit onus, cunctaque fortuna rimam faciente dehiscunt, inque suo cladem pondere tracta ruunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 138)
hostis, habens arcus imbutaque tela venenis, saevus anhelanti moenia lustrat equo, utque rapax pecudem, quae se non texit ovili, per sata, per silvas fertque trahitque lupus, sic, siquem nondum portarum saepe receptum barbarus in campis repperit hostis, habet:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 131)
quaeque gravi nuper plus quam quassata procella est, quod superest, tutum per mare navis eat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 510)
quid inane caput, non credule, quassas?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3187)
luteum medicamen operta nox habuit, tenebras obducta uligo removit, insuper ostendit quonam caligo lavacro expurganda foret, variis Siloa refundit momentis latices, nec fluctum semper anhelat, sed vice distincta largos lacus accipit haustus.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3227)
in corpore discas rem non corpoream sollers interprete Christo qui Patrem proprium mortali in corpore monstrat, perspice quam varios fundamus ab ore vapores, spiramus quotiens animae sufflabilis auras, nunc flatum tepidum calor exhalatus anhelat, rorantes nebulas udis de faucibus efflans;
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3273)

SEARCH

MENU NAVIGATION