라틴어 문장 검색

Dona et annonas largitus quamquam aerarium publicum ex toto faeneum invenisset, suo labore recuperavit et opulentum fecit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 12장 4:5)
Donavit populo Romano et pauperibus annonas singulis annis, centum viginti milia modios, et ad restaurationem palatii, seu ad recuperationem moeniae civitatis singulis annis libras ducentas de area vinaria dari praecepit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 12장 11:2)
Cumque venerunt in quendam valle, ubi ipsis Sarracini fidentes absque ullo timore, annonam metentes, simul cum captivi quas habebant, tunc christiani inruentes super illos, et Sarracini quanti ibi invenerunt occiderunt, et captivi liberaverunt.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 149)
Vinum etiam, cuius parvus proventus eodem anno fuit, propter caloris inopiam acerbum et insuave fiebat.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 820 265:4)
quod tamen si ita fecissem, cur potius tris seruos inopiae signum putares quam tris libertos opulentiae?
(아풀레이우스, 변명 16:9)
omnis enim cupido acquirendi ex opinione inopiae uenit, nec refert, quam magnum sit quod tibi minus est.
(아풀레이우스, 변명 19:6)
pauper enim fis appetendi egestate, diues non egendi satietate, quippe qui inopia desiderio, opulentia fastidio cernuntur.
(아풀레이우스, 변명 19:10)
"Annonam curamus,"
(아풀레이우스, 변신, 1권 22:18)
Ac dum salutis inopia cuncta corporis mei considera, non avem mel sed asinum video, querens de facto Fotidis, sed iam humano gestu simul et voce privatus, quod solum poteram, postrema deiecta labia humidis tamen oculis obliquum respiciens ad illam tacitus expostulabam.
(아풀레이우스, 변신, 3권 22:1)
"Ac dum tanti boni spectaculo percita et nimia voluptatis copia turbata fruendi laborarem inopia, casu scilicet pessimo lucerna fervens oleum rebullivit in eius numerum."
(아풀레이우스, 변신, 5권209)
Inibi Larem sedesque perpetuas pastores illi statuere decernunt, quod et longe a quaesituris firmae latebrae viderentur et annonae copiosae beata celebritas invitabat.
(아풀레이우스, 변신, 8권 11:2)
"At ille repentino malo perturbatus et misera trepidatione ad inopiam consilii deductus, quod solum poterat, nocturnas tenebras!"
(아풀레이우스, 변신, 9권 17:34)
sublevetur vatis inopia;
(ARCHIPOETA, I158)
ROMANIANO AUGUSTINUS Non haec epistula sic inopiam chartae indicat, ut membranas saltem abundare testetur?
(아우구스티누스, 편지들, 4. (A. D. 386 Epist. XV)1)
Sed cum Latina lingua, cuius inopia in nostris regionibus evangelica dispensatio multum laborat, illic autem eiusdem linguae usus omnino sit, - itane censes nos saluti plebium domini oportere consulere, ut hanc facultatem illuc mittamus et hinc auferamus, ubi eam magno cordis aestu requirimus?
(아우구스티누스, 편지들, 22. (A. D. 405 Epist. LXXXIV) Domino Beatissimo et Venerabili Ac Desiderabili Fratri et Consacerdoti Novato et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION