라틴어 문장 검색

quod tamen testamentum Rufinus neque comparari neque perfici passus est pudore perditae hereditatis, quam praemium paucorum mensium, quibus socer Pontiani fuit, magno quidem pretio noctium computarat.
(아풀레이우스, 변명 95:3)
meum uero unumquodque dictum acriter examinatis, sedulo pensiculatis, ad limam et lineam certam redigitis, cum torno et coturno uero comparatis.
(아풀레이우스, 플로리다 9:6)
enim sic natura comparatum est, ut eum quem laudes etiam ames, porro quem ames etiam laudari te ab illo uelis.
(아풀레이우스, 플로리다 9:36)
"Abi ergo ac te compara, tota enim nocte tecum fortiter et ex animo proeliabor."
(아풀레이우스, 변신, 2권 10:19)
"inquam Modo corollarium idoneum compara."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:22)
"utque fallaciae reliqua convenissent ceram in modum prosectarum formatam aurium ei applicant examussim nasoque ipsius similem comparant."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:84)
"iam denique nec Larem requiro nec domuitionem paro et nocte ista nihil antepono."
(아풀레이우스, 변신, 3권 16:8)
"Sed praeter ceteram speciosi muneris supellectilem totis utcumque patrimonii viribus immanis ursae comparabat numerum copiosum:"
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:38)
"amo enim, et efflictim te, quicumque es, diligo aeque ut meum spiritum, nec ipsi Cupidini comparo."
(아풀레이우스, 변신, 5권47)
"Perfidae lupulae magnis conatibus nefarias insidias tibi comparant, quarum summa est, ut te suadeant meos explorare vultus, quos, ut tibi saepe praedixi, non videbis si videris."
(아풀레이우스, 변신, 5권92)
"Mors, et haec acerbissima, decreto latronum tibi comparata est;"
(아풀레이우스, 변신, 6권 4:12)
Tunc profectus et paululum commoratus ille perducit immanem quendam iuvenem, uti fuerat pollicitus, nescio an ulli praesentium comparandum (nam praeter ceteram corporis molem toto vertice cunctos antepollebat et ei commodum lanugo malis inserpebat) sed plane centunculis disparibus et male consarcinatis semiamictum, inter quos pectus et venter crustata crassitie reluctabant.
(아풀레이우스, 변신, 7권 5:1)
"Decem mihi itaque legate comites, quis contentus proximum castellum petam, inde vobis epulas saliares comparaturus."
(아풀레이우스, 변신, 7권 8:10)
comparant.
(아풀레이우스, 변신, 8권 3:3)
Quo damno cognito suaque reprehensa neglegentia cocus diu lamentatus lacrimis inefficacibus, iam iamque domino cenam flagitante maerens et utcunque metuens altius, filio suo parvulo consalutato arreptoque funiculo, mortem sibi nexu laquei comparabat.
(아풀레이우스, 변신, 8권 19:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION