라틴어 문장 검색

Romanos quoque homines aiunt sic plerumque anulis usitatos.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, X 2:2)
item anulo uti nisi pervio cassoque fas non est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XV 7:1)
Fures, inquit, privatorum furtorum in nervo atque in compedibus aetatem agunt, fures publici in auro atque in purpura.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 19:4)
Si proportione pergit luxuria crescere, quid relinquitur, nisi ut delibari sibi cenas iubeant, ne edendo defetigentur, quando stratus lectuls auro, argento, purpura amplior aliquot hominibus quam dis inmortalibus adornatur?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, VIII 3:5)
Iam tonsiles tapetes ebrii fuco, Quos concha purpura imbuens venenavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, IX 4:1)
ex quo etiam fit, ut annuli rotati videantur globosi, et fax ardens, noctu velociter portata, conspiciatur caudata.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 432:8)
Tulit ergo rex anulum, quo utebatur, de manu sua et dedit eum Aman filio Amadathi de progenie Agag, hosti Iudaeorum.
(불가타 성경, 에스테르기, 3장10)
Vocatique sunt scribae regis mense primo, tertia decima die eius, et scriptum est, ut iusserat Aman, ad omnes satrapas regis et duces provinciarum et principes diversarum gentium, ut quaeque gens legere poterat et audire pro varietate linguarum, ex nomine regis Asueri; et litterae ipsius signatae anulo.
(불가타 성경, 에스테르기, 3장12)
Tulitque rex anulum suum, quem ab Aman recipi iusserat, et tradidit Mardochaeo; Esther autem constituit Mardochaeum super domum Aman.
(불가타 성경, 에스테르기, 8장2)
Ipsaeque epistulae, quae ex regis nomine mittebantur, anulo ipsius obsignatae sunt et missae per veredarios electis equis regiis discurrentes.
(불가타 성경, 에스테르기, 8장10)
A purpura et bysso, quae super illos tineant, scietis quia non sunt dii; ipsa etiam postremo comeduntur, et erit opprobrium in regione.
(불가타 성경, 바룩서, 4장71)
Et Iudas reversus est ad spolia castrorum; et acceperunt aurum multum et argentum et hyacinthum et purpuram marinam et opes magnas.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장23)
et dedit ei diadema et stolam suam et anulum, ut adduceret Antiochum filium suum et nutriret eum, ut regnaret.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장15)
Et in omnibus istis nemo portabat diadema nec induebatur purpura, ut magnificaretur in ea;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 8장14)
et nunc constituimus te hodie summum sacerdotem gentis tuae, et ut amicus voceris regis ?et misit ei purpuram et coronam auream ?et, quae nostra sunt, sentias nobiscum et conserves amicitias ad nos ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장20)

SEARCH

MENU NAVIGATION