라틴어 문장 검색

non ut ferat Ossan Olympus, summaque Peliacus sidera tangat apex.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권178)
signa dedit genitor tunc cum caput igne corusco contigit, inque comis flammeus arsit apex.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권411)
Quae postquam frustra temptata, rogumque parari vidit et arsuros supremis ignibus artus, tum vero gemitus (neque enim caelestia tingi ora licet lacrimis) alto de corde petitos edidit, haud aliter quam cum spectante iuvenca lactentis vituli, dextra libratus ab aure tempora discussit claro cava malleus ictu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 48:3)
Collis apex medii subiectis inminet arvis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 62:12)
et, amici numinis omen, flamma ter accensa est apicemque per aera duxit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 33:4)
Ante fretum est ingens, apicem conlectus in unum, longa sub arboribus convexus in aequora vertex:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 81:1)
percensere libet calamique revolvere sulcos, sidereis quos illa notis manus aurea duxit, ite hinc, dum rutilos apices submissus adoro, dum lacrimans veneror dumque oscula dulcia figo;
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3197)
descensos nascendo gradus redeundo retexit actus ad usque apicem terreni corporis Adam.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3335)
apicem deinde ardui montis petit, visurus inde conglobatum turbidae fumum ruinae cladis et dirae struem, tectus flagellis multinodis germinis, nato et repente perfruens umbraculo.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium37)
"sed nebulis propter volitantibus obsitus alti verticis horret apex, ipsas quoque livida gemmas lux hebetat spissusque dies, et fumus ob ora subfusus rutilum frontis diadema retundit."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권134)
at si mentis apex regnandi iure potitus pugnacis stomachi pulsus fibrasque rebelles frenet et omne iecur ratione coerceat una, fit stabilis vitae status, et sententia certa haurit corde Deum domino et subiungitur uni.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2219)
"prima hasta dracones praecurrit, quae Christi apicem sublimior effert."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2242)
Fumat montis apex divinis ignibus, in quo scripta decem verbis saxorum pagina Moysi traditur;
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Moyses accepit legem 1)
quae tandem natura potest consistere duplex aut regnare diu, quam fons divisus ab arce separat, alternaque apicum dicione recidit?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 19)
summa potestatum Pater est, 1 dominatio rerum, virtutum sublime caput, fons unicus orbis, naturalis apex, generisque et originis auctor;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 112)

SEARCH

MENU NAVIGATION