라틴어 문장 검색

His omnibus commune est digerere id, quod uel praecordia onerat, uel fauces strangulat, uel in aliquo membro nocet.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 17장 10:3)
quae calfaciunt, digerunt et emolliunt, praecipueque ad emolliendum potest cataplasma ex lini uel feni Graeci semine.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 33장 6:2)
Minui ergo tantum materiam superantem oportet, quae naturaliter digeritur, ubi nihil noui accedit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 4:1)
in luce habendus aeger, nisi infirmus, interdiu est, quoniam corpus ista quoque digerit, isque cubare quam maxime * * conclaui debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 4:3)
Ex morbo, qui plus uirium aufert, celerius cibus dandus est, itemque eo caelo, quo magis digerit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 8:1)
quorum alterum strangulat, alterum digerit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 13:3)
Id autem nihil aliud est quam nimia inbecillitas corporis, quod stomacho languente inmodico sudore digeritur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 19장 1:3)
Si uero id genus morbi est, quo in uterum multa aqua contrahitur, ambulare, sed magis modice, oportet, malagma quod digerat inpositum habere, idque ipsum superimposito triplici panno fascia, non nimium tamen uehementer, adstringere;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 14:1)
Malagma quoque, quod digerat, super praecordia datum, prodest, uel arida ibi ficus superimposita, si iecur aut lienis est adfectus.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 24장 5:5)
deinde, si haec uicta sunt, per ea malagmata, quae digerunt, dissipentur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 11:2)
postea deinde his detractis utendum calidis ex farina cataplasmatis, quae reliquias digerant;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 4:5)
Tum si satis ualet, gestando aegrum digerere;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 14장 2:1)
Magis prodest potui datum, sed impositum quoque extrinsecus digerendo spiritum dolorem leuat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 21장 2:3)
Sed frictione quoque utendum est maxime in sole et eodem die saepius, quo facilius ea, quae coeundo nocuerunt, digerantur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 29장 3:1)
Sed quaedam digerunt materiam, quaedam extrahunt, quae *ε*π*ι*σ*π*α*σ*τ*ι*κ*α uocantur;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION