라틴어 문장 검색

Quae et ipsa appellatio rationem mihi subiecit non eligendi malleolos quamvis probabili parte vitis enatos, si fructum non tulissent, quamquam et hos ipsos sciam non in totum sterilitate affectos.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 15:3)
Unde etiam repastinari dictae sunt vineae veteres quae refodiebantur, haec enim propria appellatio restibilis vineti erat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 18장 1:3)
alii parentem, alii matrem patriae appellandam, plerique ut nomini Caesaris adscriberetur 'Iuliae filius' censebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 14장2)
ac tum demum nomen Claudii adscriptum est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 18장7)
id summi fastigii vocabulum Augustus repperit, ne regis aut dictatoris nomen adsumeret ac tamen appellatione aliqua cetera imperia praemineret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 56장2)
temperata apud transmarinas provincias frumenti subvectio, et ne censibus negotiatorum naves adscriberentur tributumque pro illis penderent constitutum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 51장7)
veterani Tarentum et Antium adscripti non tamen infrequentiae locorum subvenere, dilapsis pluribus in provincias in quibus stipendia expleverant;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 27장3)
quos quid antiquis potius temporibus adscribatis quam nostris, non video.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 17장 1:2)
quidam, ut in licentia vetustatis, plures deo ortos pluresque gentis appellationes, Marsos Gambrivios Suebos Vandilios adfirmant, eaque vera et antiqua nomina.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 2장 4:1)
Peucinorum Venethorumque et Fennorum nationes Germanis an Sarmatis adscribam dubito.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 46장 1:2)
quamvis indignus, si ita maluerat, urbanae militiae adscribebatur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 94장3)
sedem auream in curia et pro tribunali, tensam et ferculum circensi pompa, templa, aras, simulacra iuxta deos, puluinar, flaminem, lupercos, appellationem mensis e suo nomine;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 76장 1:5)
nihil esse rem publicam, appellationem modo sine corpore ac specie.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 77장 1:2)
et quo magis paenitentiam prioris sectae approbaret, Nursinos grandi pecunia et quam pendere nequirent multatos extorres oppido egit, quod Mutinensi acie interemptorum ciuium tumulo publice extructo ascripserant pro libertate eos occubuisse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 12장 1:2)
appellationes quotannis urbanorum quidem litigatorum praetori delegabat urbano, at prouincialium consularibus uiris, quos singulos cuiusque prouinciae negotiis praeposuisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 33장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION