라틴어 문장 검색

tot appellationes eius possunt esse, quot munera.
(세네카, 행복론, Liber IV 31:3)
res ipsa, de qua agitur, aliquo signanda nomine est, quod appellationis Graecae vim debet habere, non faciem.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 22:5)
Habetis, quod sciam, et vos Sibyllam, quatinus appellatio ista verae vatis dei veri passim super ceteros qui vaticinari videbantur usurpata est.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 19장 1:25)
Et tamen quod facinus admittit qui magis ad Caesarem promerendum et operam et spem suam transfert nec appellationem dei ita ut imperatoris in aliquo principe confitetur, cum capitale esse iudicetur alium praeter Caesarem et dicere et audire?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 24장 4:1)
Atquin summa offensa penes illum idololatria.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 2장 3:4)
Quid erit summum atque praecipuum, in quo diabolus et pompae et angeli eius censeantur, quam idololatria?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 4장 2:1)
Igitur si ex idololatria universam spectaculorum paraturam constare constiterit, indubitate praeiudicatum erit etiam ad spectacula pertinere renuntiationis nostrae testimonium in lavacro, quae diabolo et pompae et angelis eius sint mancipata, scilicet per idololatrian.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 4장 2:3)
Nihil iam de caussa vocabuli, cum rei caussa idololatria sit.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 5장 2:4)
Sed haec satis erunt ad originis de idololatria reatum.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 5장 3:9)
Sed de idololatria nihil differt apud nos, sub quo nomine et titulo, dum ad eosdem spiritus perveniat, quibus renuntiamus.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 6장 2:1)
una condicio partis utriusque est, una idololatria, una renuntiatio nostra adversus idololatrian.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 6장 2:3)
Perinde apparatus communes habeant necesse est de reatu generali idololatriae conditricis suae.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 7장 1:2)
etsi pauca simulacra circumferat, in uno idololatria est;
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 7장 2:1)
quaevis idololatria sordide instructa vel modice locuples et splendida est censu criminis sui.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 7장 2:3)
Qui spectaculum primum a Circa [habent] Soli patri suo, ut volunt, editum affirmant, ab ea et circi appellationem argumentantur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 8장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION