라틴어 문장 검색

deiectis auribus iam furentes infestis calcibus insequuntur, et abigor quam procul ab hordeo quod apposueram vesperi meis manibus illi gratissimo famulo.
(아풀레이우스, 변신, 3권 23:8)
Verrit, sternit, coquit, tucceta concinnat, apponit scitule, sed praecipui poculis crebris grandibusque singulos ingurgitat.
(아풀레이우스, 변신, 7권 9:8)
Exin me suum sospitatorem nuncupatum matrona prolixe curitabat, ipsoque nuptiarum die praesepium meum hordeo passim repleri iubet faenumque camelo Bactrinae sufficiens apponi.
(아풀레이우스, 변신, 7권 12:1)
namque hordeum meum frictum et sub eadem mola meis quasi satum ambagibus colonis proximis venditabat, mihi vero per diem laboriosae machinae attento sub ipsa vespera furfures apponebat incretos ac sordidos, multoque lapide salebrosos.
(아풀레이우스, 변신, 7권 13:8)
"Hic cum primum Charite nubendo maturuisset, inter praecipuos procos summo studio petitionis eius munus obicrat, et quanquam ceteris omnibus id genus viris antistaret eximiisque muneribus parentum invitaret iudicium, morum tamen improbatus repulsae contumelia fuerat aspersus."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:7)
"Nam si quid in ultimo fortunae turbine resipiscis, expergite mi ausculta et advenam istum asinum remoto quodam loco deductum iugula, femusque eius ad similitudinem perditi detractum et accuratius in protrimentis sapidissime percoctum appone domino cervini vicem."
(아풀레이우스, 변신, 8권 19:8)
Apponebat ei propere, quamvis invita mulier, quippini destinatam alii:
(아풀레이우스, 변신, 9권 23:5)
posita omne genus edulium solidorum et illibata fercula iussit apponi.
(아풀레이우스, 변신, 10권 16:3)
Ea verba Ciceronis, si recensere quis vellet, apposui:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, III 14:1)
et aspersa pauca de modulis numerisque orationis, quos Cicero avide sectatus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, VII 1:3)
Verba ipsius Ciceronis apposui:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XI 16:2)
Verba pauca Aristotelis super ea re apposui:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XI 20:1)
Instructius deliberatiusque fore arbitramur theorematium hoc de mandatis huiuscemodi obsequendis, si exemplum quoque P. Crassi Muciani, clari atque incluti viri, apposuerimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XIII 10:1)
illa foculum coram cum igni apponit, tris libros ex novem deurit et ecquid reliquos sex eodem pretio emere vellet regem interrogavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XIX 6:1)
M. Varro in libro De Imaginibus primo Homeri imagini epigramma hoc apposuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XI 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION