라틴어 문장 검색

Conclamat omnis multitudo et suo more armis concrepat, quod facere in eo consuerunt cuius orationem approbant: summum esse Vercingetorigem ducem, nec de eius fide dubitandum, nec maiore ratione bellum administrari posse.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 21장1)
a communibus tamen ad quaedam propria descendunt, nisi persuadere nobis volunt sanis quidem considerandum esse, quod caelum, quod tempus anni sit, aegris vero non esse;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium216)
siquidem antiqui primam ultimamque aetatem sustinere non posse hoc auxilii genus iudicabant, persuaserantque sibi mulierem gravidam, quae ita curata esset, abortum esse facturam.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장5)
His autem omnibus, et simplicibus et permixtis, varie medici utuntur, ut magis quid quisque persuaserit sibi appareat, quam quid evidenter compererit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 33장21)
Ergo etiam ubi causa incognita est, videre oportet, refrigerantia magis an calfacientia leniant, et iis uti, quae experimentum adprobarit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장34)
a communibus tamen ad quaedam propria descendunt, nisi persuadere nobis uolunt sanis quidem considerandum esse, quod caelum, quod tempus anni sit, aegris uero non esse;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 71:2)
siquidem antiqui primam ultimamque aetatem sustinere non posse hoc auxilii genus iudicabant, persuaserantque sibi mulierem grauidam, quae ita curata esset, abortum esse facturam.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 1:5)
His autem omnibus, et simplicibus et permixtis, uarie medici utuntur, ut magis quid quisque persuaserit sibi appareat, quam quid euidenter compererit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 33장 6:3)
Ergo etiam ubi causa incognita est, uidere oportet, refrigerantia magis an calfacientia leniant, et is uti, quae experimentum adprobarit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 2장 7:7)
posthac saepius denuo eundem Celsum retractavi, atque in ea re magis semper magisque mihi persuasi me non frustra olim haec affirmasse.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.14)
Nisi persuadere nobis volunt, sanis quidem considerandum esse, quod coelum, quod tempus anni sit;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 71:3)
persuaserantque sibi, mulierem gravidam, quae ita curata esset, abortum esse facturam.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, X De sanguinis missione per venam - . 1:6)
ut magis quid quisque persuaserit sibi, appareat, quam quid evidenter compererit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXXIII De his quae materiam evocant, reprimunt, molliunt, calefaciunt, durant, aut emolliunt. 6:5)
Ergo etiam ubi causa incognita est, videre oportet, refrigerantia magis, an calefacientia leniant, et iis uti, quae experimentum approbarit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, II De curationibus morborum capitis. 7:7)
dum loca miratur, studio dum flagrat eundi, persuadet;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:131)

SEARCH

MENU NAVIGATION