라틴어 문장 검색

Ergo etiam ubi causa incognita est, uidere oportet, refrigerantia magis an calfacientia leniant, et is uti, quae experimentum adprobarit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 2장 7:7)
Ergo etiam ubi causa incognita est, videre oportet, refrigerantia magis, an calefacientia leniant, et iis uti, quae experimentum approbarit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, II De curationibus morborum capitis. 7:7)
Quamquam ista, quae nunc rettuli, non tam vera possintvideri, si sit pulla terra, quae melius proventu frugum approbatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 19:4)
Sed ervi duodecim fibrae satisfaciunt uni iugo, cicerae sedecim.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 35:3)
Nam bipedanei vix etiam provincialibus agricolis approbari possint,apud quos humili statu vitis plerumque iuxta terram coercetur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 1장 5:2)
si tribuni, si legio industriam innocentiamque adprobaverant, retinebat ordinem:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 44장15)
igitur Germanicus in urbe Artaxata adprobantibus nobilibus, circumfusa multitudine, insigne regium capiti eius imposuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 56장5)
sed neque reum prohibeo quo minus cuncta proferat, quibus innocentia eius sublevari aut, si qua fuit iniquitas Germanici, coargui possit, vosque oro ne, quia dolori meo causa conexa est, obiecta crimina pro adprobatis accipiatis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 12장9)
et satisfactum Corbuloni per Mamercum qui patruus simul ac vitricus Sullae et oratorum aetate uberrimus erat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 31장9)
sed ubi diem ex die prolatabant, multis coram et adprobantibus Surena patrio more Tiridaten insigni regio evinxit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 42장12)
satis adprobatam vim;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 24장5)
miles potius deesset et plebes desereret, dum ipse maioribus, dum posteris, si vita praeriperetur, mortem adprobaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 59장11)
dein revolutus ad vitia seu vitiorum imitatione inter paucos familiarium Neroni adsumptus est, elegantiae arbiter, dum nihil amoenum et molle adfluentia putat, nisi quod ei Petronius adprobavisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 18장6)
Prima castrorum rudimenta in Britannia Suetonio Paulino, diligenti ac moderato duci, adprobavit, electus quem contubernio aestimaret.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 5장 1:1)
transigite cum expeditionibus, imponite quinquaginta annis magnum diem, adprobate rei publicae numquam exercitui imputari potuisse aut moras belli aut causas rebellandi.'
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 34장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION