라틴어 문장 검색

"sin aliquem uultusque meus saetaeque leonis terrent et Libyco sole perusta coma, idem ego Sidonia feci seruilia palla officia et Lydo pensa diurna colo, mollis et hirsutum cepit mihi fascia pectus, et manibus duris apta puella fui."
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 922)
idem eques et frenis, idem fuit aptus aratris, et galea hirsuta compta lupina iuba.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 1011)
"sed perdita cernens terrarum spatia princeps iam Maximus, unum quod fuit in rebus, peditumque equitumque magistrum te sibi, Avite, legit, collati rumor honoris invenit agricolam, flexi dum forte ligonis exercet dentes vel pando pronus aratro vertit inexcoctam per pinguia iugera glaebam, sic quondam ad patriae res fractas pauper arator, Cincinnate, venis veterem cum te induit uxor ante boves trabeam dictatoremque salignae excepere fores atque ad sua tecta ferentem quod non persevit, turpique e fasce gravata vile triumphalis portavit purpura semen."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 161)
"viatoribus molle, fructuosum aratoribus, venatoribus voluptuosum;"
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Apro suo salutem 3:11)
concretum hispidum hirsutum in medio nationum delibutarum atque inter satrapas regum tiaratorum murrhatos pumicatos malobathratos venerabili squalore pretiosum;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Leoni suo salutem. 5:4)
ducitur amisso qualis consorte laborum deserit inceptum media inter iugera sulcum taurus iners colloque iugum deforme remisso parte trahit, partem lacrimans sustentat arator.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권47)
conveniunt ultroque ducis vexilla sequuntur, qui gelidum Braurona viri, qui rura lacessunt Monychia et trepidis stabilem Piraeea nautis et nondum Eoo clarum Marathona triumpho, mittit in arma manus gentilibus hospita divis Icarii Celeique domus viridesque Melaenae, dives et Aegaleos nemorum Parnesque benignus vitibus et pinguis melior Lycabessos olivae, venit atrox Alaeus et olentis arator Hymetti, quaeque rudes thyrsos hederis vestistis, Acharnae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권302)
luce sacra requiescat humus, requiescat arator, et graue suspenso uomere cesset opus.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 14)
ipsa Venus latos iam nunc migrauit in agros, uerbaque aratoris rustica discit Amor.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 33)
nam propter agrum, quem omni fertilitate terrae satis constabat primum in Italia esse, urbs servata est, ut esset aliqua aratorum sedes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 227:3)
Propter quod separandi sunt aratores a vinitoribus et vinitores ab aratoribus iique a 4mediastinis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 9장 6:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION