라틴어 문장 검색

esto bonus miles, tutor bonus, arbiter idem integer;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII37)
alter enim, si concedas, mactare vovebit de grege servorum magna et pulcherrima quaeque corpora, vel pueris et frontibus ancillarum inponet vittas, et siqua est nubilis illi Iphigenia domi, dabit hanc altaribus, etsi non sperat tragicae furtiva piacula cervae.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII33)
Dissidentibusque de regno fratribus arbiter factus regnare iussit Hyrcanum;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MITHRIDATICUM 30:4)
cum regum et gentium arbiter populus ipsum se regere non posset, et victrix Asiae et Europae a Corfinio Roma adpeteretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM ADVERSUM SOCIOS 7:1)
Casusne, inquit, hos omnes ad te, Praetextate, contraxit, an altius quiddam cui remotis arbitris opus sit cogitaturi ex disposito convenistis?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 4:2)
Ex illo traditum ut cerei Saturnalibus missitarentur, et sigilla arte fictili fingerentur ac venalia pararentur quae homines pro se atque suis piaculum pro Dite Saturno facerent.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 49:1)
Praeter multam vero addfirmabatur eum qui talibus diebus inprudens aliquid egisset porco piaculum dare debere:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 10:1)
si vocavit, piaculum esto.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 19:4)
an Platonem aestimas haurienda passim vina suasisse, et non magis inter minuta pocula iucundiorum liberalioremque invitationem, quae fieret sub quibusdam quasi arbitris et magistris conviviorum sobriis, non inprobasse?
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 5:3)
Si quis forte tauro Iovi fecerit, piaculum dato.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, X. 7:4)
Id mirum Antonio visum, nec moratus sponsione contendit, dignus sculna Munatio Planco qui tam honesti certaminis arbiter electus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 16:1)
Circumvenit, inquit, arbitrum, qui inter me atque se integre iudicaverat.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 2:2)
Atque uti vosmet ipsos eius quod dico arbitros faciam, carmen Pindari quod est super monte Aetna, quantulum mihi est memoriae, dicam:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 8:2)
Ostentum enim hoc est, et factis piaculis procurandum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IX. 2:6)
cum victima tristes Inferias Marius forsan nolentibus umbris Pendit, inexpleto non fanda piacula busto:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:76)

SEARCH

MENU NAVIGATION